Jump to content

animadvertisse

E Victionario

Discretiva

animadvertisse dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
animadvertisse
perfectum activa infinitivus animadvertō (animadvertere)

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /a.ni.mad.werˈtis.se/(classice)
Syllabificatio phonetica: a·ni·mad·ver·tis·se — morphologica: anim-ad-vert-isse

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Marcus Terentius Varro
-116…-27
Vitruvius
ca. -80…-15
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius
ca. 480-525
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (47 a.C.n. / 707 a.u.)

  • non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, (in) Italia. —Epistolae ad Atticum Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 47–45 a.C.n.)

  • Quis enim potest non una animadvertisse in omni oratione esse ut legebam lego legam sic lego legis legit, cum haec eadem dicantur alias ut singula, alias ut plura significentur? Quis est tam tardus qui illas quoque non animadverterit similitudines, quibus utimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus? —De lingua Latina Varronis [3][2]

class.  (ca. 30-22 a.C.n.)

  • Id autem nec plus nec minus est ad quintum ab eo signo. Igitur si radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent. Id autem etiam Euripides, Graecorum poeta, animadvertisse videtur. Ait enim, quae longius a sole essent, haec vehementius ardere, propiora vero eum temperata habere. Itaque scribit in fabula Phaethonte sic: καίει τὰ πόρρω, τἄγγυθεν δ᾿ εὔκρατ᾿ ἔχει. —De architectura Vitruvii [4][2]

Latinitas postclassica

saec. VI.  (ca. 523-525 p.C.n.)

  • Atqui haec, inquam, vel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor, ea vera est et perfecta felicitas, quae sufficientem, potentem, reverendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. —Consolatio philosophiae Boetii [5][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - Epistolae ad Atticum. (The Latin Library): Liber undecimus. Ep. 16 [1] — animadvertisse
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: animadvertisse.
  3. 3.0 3.1 Marcus Terentius Varro - De lingua Latina. Liber nonus, XXV. p. 32 — animadvertisse
  4. 4.0 4.1 De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber nonus, 1. [13] — animadvertisse
  5. 5.0 5.1 Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius - Consolatio philosophiae libri quinque. Ed. Ernst Gegenschatz/Olof Gigon, Monaci/Turici 1947. (Bibliotheca Augustana):  Liber tertius.  Sectio 9.p.  [27] — animadvertisse