Galilaeus Galilaei
Obitus: 8 Ianuarii 1642; Arcetri
Patria: Duchy of Florence, Magnus Ducatus Tusciae
Nomen nativum: Galileo di Vincenzo Bonaiuti de' Galilei
Familia
Coniunx: no value
Proles: Vincenzo Gamba, Maria Celeste
Memoria
Insignia heraldica
Galilaeus Galilaei,[1][2] Italice Galileo Galilei (Pisis natus die 15 Februarii 1564; mortuus in villa Arcetri suburbana Florentina die 8 Ianuarii 1642), fuit physicus, mathematicus, astronomus, et philosophus Italicus, qui partes maiores in revolutione scientifica agebat. Appellatus est "pater hodiernae astronomiae observationalis,"[3] "pater hodiernae physicae,"[4] et "pater scientiae."[4] Stephanus Hawking ait: "Scientiae recentes Galilaeo plus quam ceteris debeant."[5]
Multa egit nota dignissima, e.g. telescopium melius reddidit, multa de re astronomica invenit, theoriam motus exposuit, Copernici philosophiam bene defendit. Quae fecit experimenta una cum Francisci Baconi scriptis fundamenta methodi scientificae hodiernae, quae dicitur, habentur. Opera Galilaei, Kepleri aequalis, putantur esse schisma magnum ab opere Aristotelis. Praeterea, luctatio inter Galilaeum et Ecclesiam Catholicam adhuc exemplum habetur certaminis inter auctoritates et libertatem cogitandi, praesertim quod ad theoriam heliocentricam attinet.
Vita
[recensere | fontem recensere]Galileus Galilaei erat musici clari filius nominati Vincentii Galilaei. Ille musicus optimus et discipulus erat, et initio medicus fieri voluerunt. Medicinam apud Universitatem Pisis anno 1581 studuit, sed postea factus est magis studiosus mathematicae et physiologiae. Erat professor mathematicae apud Universitatem Pisis et Universitatem Patavinam. Galilaeus fuit praeceptor Cosimi II Medicis, Magni Ducis Tusciae, inter annos 1605 et 1608.
Dum astronomiam studebatquod instituo valles in luna et planetae Veneris temporibus repperit. Galileus haeresis ab Ecclesia Catholica accusatus est, quia Copernici heliocentricae doctrinae subscripsit, quae solem esse centrum systemae solaris tenuit. Ecclesia interdixit inventiones ab eo discipulis eius traditas esse. Denique, Galileus mortuus est die 8 Ianuarii anno 1642.
Anno 1593 Galilaeus primam thermometri (thermoscopii) speciem commentus est. Clarissimum Galilaei opus videtur Sidereus nuncius fuisse, in quo etiam de lunulis circa Iovem motus scripsit.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1605 (pseudonymo Cecco di Ronchitti) : Dialogo de Cecco di Ronchitti da Bruzene in Perpuosito de la stella nuova
- 1606 : Le operazioni del compasso geometrico et militare. Patavii (textus apud Vicifontem; versio Latina apud e-rara)
- 1607 : Difesa contro alle calunnie et imposture di Baldassar Capra
- 1610 : Sidereus nuncius: magna, longeque admirabilia spectacula pandens, suspiciendaque proponens unicuique, praesertim verò philosophis, atque astronomis Venetiis: apud Thomam Baglionum (textus apud archive.org; textus in Vicifonte)
- 1612 : Discorso ... intorno alle cose che stanno in su l'acqua, o che in quella si muovono (textus apud e-rara)
- 1613 : Istoria e dimostrazioni intorno alle macchie solari e loro accidenti. Romae (textus apud Gallica)
- 1618 (sub nomine Marii Guiducci, vero auctore Galilaeo) : Discorso delle comete. Florentiae (textus apud e-rara)
- 1623 : Il Saggiatore, nel quale con bilancia squisita e giusta si ponderano le cose contenute nella Libbra. Romae (textus apud Vicifontem)
- 1632 : Dialogo ... sopra i due massimi sistemi del mondo. Florentiae (textus apud Vicifontem; versio Latina apud Gallica)
- 1634 : Trattato di meccaniche. Lutetiae (textus apud Vicifontem)
- 1636 : Lettera a Madama Cristina di Lorena (textus apud Vicifontem)
- 1638 : Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze. Lugduni Batavorum apud Ludovicum Elzevirum (textus apud Vicifontem; versio Latina apud Gallica)
- 1644 : La bilancetta (textus apud Vicifontem)
- 1656 : Trattato della sfera. Romae: Tinassi (textus apud astronomiE-rara)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Karl von Gebler, Galileo Galilei and the Roman Curia (Londinii, 1879) textus. Quo fonte his nominibus in documentis Latinis nuncupatus est: "Galilaei Galilaei" (cas. gen.: p. 102), "Galilaeus Galilei", "Galilaeus de Galileis" etc.
- ↑ "A Galileo Galileo": titulus libri Siderei nuncii, vide infra; ex quo "Galileus Galileus" (casus nominativus) derivari potest.
- ↑ Charles Singer, A Short History of Science to the Nineteenth Century (Oxoniae: Clarendon Press, 1941), 217.
- ↑ 4.0 4.1 Weidhorn, Manfred (2005). The Person of the Millennium: The Unique Impact of Galileo on World History. iUniverse. pp. 155. ISBN 0595368778.
- ↑ Stephen Hawking (2009), "Galileo and the Birth of Modern Science," American Heritage's Invention & Technology, 24 (1): 36.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bibliographica
- A. Carli, A. Favaro, Bibliografie galileiane dal 1586 al 1895. Romae, 1896
- G. Boffito, Bibliografia galileiana 1896-1940''. Romae: Libreria dello Stato, 1943
- E. Gentili, Bibliografia galileiana fra i due centenari (1942-1964). Venegono inferiore: La scuola cattolica, 1966
- E. McMullin, "Bibliografia galileiana 1940-1964" in E. McMullin, Galileo, man of science (Novi Eboraci: Basic Books, 1967) pp. i-lxix
- E. McMullin, "Addenda to the Carli-Favaro (1564-1895) and Boffito (1896-1940) Bibliografia galileiana" in E. McMullin, Galileo, man of science (Novi Eboraci: Basic Books, 1967) pp. lxx-xcix
- Bibliografia internazionale galileiana apud Museum Galilaei
- Editiones operum potiores
- Carlo Manolessi, ed., Opere di Galileo Galilei 2 voll. Bononiae, 1656 Vol. 1[nexus deficit] vol. 2 apud rosalis[nexus deficit]
- Antonio Favaro, ed., Le opere di Galileo Galilei. Edizione nazionale. 20 voll. Florentiae, 1899-1909 Recensio interretialis
- De vita et opere
- Alison Abbott, "Discovery of Galileo’s long-lost letter shows he edited his heretical ideas to fool the Inquisition" in Nature (21 Septembris 2018)
- Mario Biagioli, Galileo, Courtier: The Practice of Science in the Culture of Absolutism. Chicagine: University of Chicago Press, 1993 (Paginae selectae apud Google Books)
- Maurice A. Finocchiaro, Retrying Galileo, 1633–1992. Berkeleiae: University of Californa Press, 2007. ISBN 9780520253872
- David Freedberg, The Eye of the Lynx: Galileo, His Friends, and the Beginnings of Modern Natural History. Chicagine: Chicago University Press, 2003 (Paginae selectae apud Google Books)
- Paolo Galluzzi, The lynx and the telescope: the parallel worlds of Cesi and Galileo. Lugduni Batavorum: Brill, 2017 (Paginae selectae apud Google Books)
- Dava Sobel, Galileo's Daughter: A Historical Memoir of Science, Faith, and Love. 2000. ISBN 0-14-028055-3
- Aliae encyclopaediae
- Ugo Baldini, "Galilei, Galileo" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1998)
- Maurizio Torrini, "Galilei, Galileo" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero – Scienze (Romae: Treccani, 2013)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Edizione digitale delle opere complete di Galileo Galilei
- The Galileo Project apud Universitatem Rice
- "Galileo Accademico della Crusca" apud Accademia della Crusca
- Museum Galilei
- Bibliotheca Galilaei privata apud hoc museum reconstituta
- Opera Galilaei nonnulla apud European Cultural Heritage Online