Jump to content

Ethnomusicologia

E Vicipaedia

Ethnomusicologia, ramus musicologiae, est "cognitio socialium culturaliumque musicae et saltationis aspectuum in specialibus generalibusque statibus."[1] Verbum ab Iacobo Kunst a Graecis ἔθνος 'natio' et μουσική 'musica' anno 1950 excogitatum est. Quod attinet ad musicologiam comparativam, "Nomen" inquit "nostrae doctrinae profecto non est plane aptum; non 'comparat' plus quam aliae doctrinae. Melius igitur nomen . . . est ethno-musicologia" (1950:7). Hodie, ethnomusicologia saepe esse anthropologia sive ethnographia musicae habetur. Ethnomusicologiam Galfridus Todd Titon appellavit cognitionem "hominum qui musicam faciunt" (1992:xxi).

Ethnomusicologia, etsi saepe consideratur investigatio musicarum non Occidentalium, cognitionem de musica Occidentali ex iudicio anthropologico sociologicoque praeterea comprehendit. Brunus Nettl ethnomusicologiam existimavit opus cogitationis Occidentalis: "Ethnomusicologia, cultura Occidentalis, compertum habet se revera esse rem Occidentalem" (1983:25). Nettl putat extractionem significationis ex musica cuiusquam culturae circumscriptum esse, propter spectator Occidentalis est abs cultura investigata remotus; ortus autem investigatorum qui suos mores musicos investigant, et crescens compaginum opinabilium et rationum interrogationis varietas, talem iudicium magnopere redarguunt.

Usitata musicologiae quaestio fuit historia et litterae artis musicae Occidentalis, sed ethnomusicologi omnem musicam investigant socialem culturalemque rem humanam. Musicologia comparativa, primus ethnomusicologiae praecursor academicus, saeculo undevicensimo exeunti et saeculo vicensimo ineunti crevit per opera operasque Belae Bartók, Constantini Brăiloiu, Alexandri J. Ellis, Erici Moritz von Hornbostel, Zoltani Kodály, Georgii ligeti, Curtii Sachs, Caroli Stumpf, Radulphi Vaughan Williams et aliorum virorum doctorum. Musicologia comparativa et ab initio ethnomusicologia musicam non Occidentalem quod in ore vulgi traditur investigare tetendit; sed annis recentioribus, disciplina omnia musicae genera in omnibus mundi partibus nunc amplectitur.

Society for Ethnomusicology, Philadelphiae mense Septembri anni 1955 condita, est prima mundi societas academica pro ethnomusicologia post suum initium. Aliae graves ethnomusicologicae societates sunt International Council for Traditional Music (Consociatione Nationum auctore) et British Forum for Ethnomusicology.

Theoriae et rationes

[recensere | fontem recensere]

Ethnomusicologi saepe theorias rationesque anthropologiae culturalis, studiorum culturalium, sociologiae, et aliarum in scientiis humanitatibusque disciplinarum. Plurimi ethnomusicologi, quamquam aliqui studia ad historiam pertinentia praecipue administrant, in observatione diuturna participes versantur; ergo fertur cognitio ethnomusicologicum habere intentum graveque elementum ethnographicum. Aliquae opera ethnomusicologica non ab ethnomusicologis per se, sed ab anthropologis et aliis qui musicum culturae aspectum investigant facta sunt. Inclutum exemplum est commentatio de pygmaeis Mbuti ab Colin Turnbull anthropologista facta; aliud est commentatio de musica indigenarum Californiae Septentrionalis, ab Iacobo de Angulo linguista facta.[2]

Programmata academica

[recensere | fontem recensere]

Multae universititates in America Septentrionali et Europa sitae cursus ethnomusicologicos nunc praebent et investigationibus ethnomusicologicis sunt loci. Hic index programmata quae gradus "graduatos" et "subgraduatos" concedunt complectitur; numerus interpositus annum in quo programma est conditum indicat.[3]

In Civitatibus Foederatis:

In Britanniarum Regno:

In Canada:

In Fennia:

In Francia:

In Hibernia:

In Hollandia:

In Italia:

In Turcia:

Nonnulli graves ethnomusicologi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Carole Pegg, "Ethnomusicology," Grove Music Online, ed. L. Macy, <https://web.archive.org/web/20080516041031/https://www.grovemusic.com/> (inventum 3 Februarii 2008).
  2. Jaime de Angulo.
  3. SEM: Guide to Programs
  4. History of the Archives of Traditional Music; Indiana University Bloomington
  5. Mieczyslaw Kolinski; "The encyclopedia of music in Canada"; The Canadian Encyclopedia

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]