Cixi
Cixi Imperatrix Vidua [t͡sʰɨɕi] (Sinensi: 慈禧太后 Cíxǐ Tàihòu ~ Tz'u-Hsi T'ai-Hou), in Sinis vulgo Occidentalis Imperatrix Vidua appellata (Sinensi: 西太后) (29 Novembris 1835; 15 Novembris 1908 Pechini), gentis Yehenarae tribus Manchu, fuit figura blanda valensque, quae Domum Qing procuratrix in Sinis quadraginta septem annos, ab anno 1861 ad mortem anno 1908, de facto rexit.
Ipsa adulescens, ab Imperatore Xianfeng concubina delecta, ordines in eius gynaeceo scandit, et filium peperit qui, Xianfeng mortuo, Imperator Tongzhi factus est. Ea, gregem procuratorum regni ab imperatore demortuo creatorum superans, regni procurationem sibi cum Ci'an Imperatrice Vidua super filium iuvenem adrogavit, et deinde suam potestatem confirmavit et regnum paene absolutum super domum instituit. Filium sororis Imperatorem Guangxu anno 1875 creavit post Primum Bellum Sino-Iaponense. Ea, rectrix nihil in imperio immutari volens, quae Occidentalis administrationis exemplaria asciscere recusavit, opiniones emendatorum de administratione reiecit et postremo Guangxu in custodiam domesticam (under house arrest) dedit cum ipse emendatores sustineret. Renovationem autem technologicam et militarem exercituum Sinicorum adiuvit. Copiis Sinicis a Ronglu per Seditionem Pugilum contra Foedus Octo Nationum traditis, necessitates exteriores interioresque eam compulerunt ad conandas commutationes institutorum effectorum et ad creandos ministros qui societatem corrigere volebant. Ad extremum, ea paucos annos mortua, Domus Qing concidit.
Rerum gestarum scriptores inclinationum et Kuomintang et Communisticae eam tyrannum usitate depinxerunt, mulieremque sceleratam, a qua casum Domus Qing reposcunt, sed historici annos recentiores subiciunt eam fuisse victimam impedimentorum praeter suas potestates, ducem aliis ducibus non inhumaniorem, atque adeo ultimos vitae suae annos emendatricem efficacem, quamquam invitam.[1]
Aetate puerili
[recensere | fontem recensere]Origines Cixi Imperatoricis Viduae sunt incertae, sed plurimae biographiae eam habent filiam Huizheng (惠征), magistratus humilis Mansiuensis Yehenarae gentis, et uxoris principalis, ex Futsia (富察), Mansiuensi gente, ortae. Cixi nata est die 29 Novembris 1835. . . .
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sue Fawn Chung, "The Much Maligned Empress Dowager: A Revisionist Study of the Empress Dowager Tz'u-Hsi (1835-1908)," Modern Asian Studies 13.2 (1979): 177-196.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Chung, Sue Fawn. 1979. "The Much Maligned Empress Dowager: A Revisionist Study of the Empress Dowager Tz'u-Hsi (1835-1908)." Modern Asian Studies 13(2):177–196.
- Hummel, Arthur William, ed. 1943. Eminent Chinese of the Ch'ing Period (1644-1912). 2 vols. Washington: United States Government Printing Office.
- Warner, Marina. 1972. The Dragon Empress: Life and Times of Tz'u-hsi 1835-1908. Weidenfeld & Nicolson.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- https://womenshistory.about.com/library/bio/blbio_cixi.htm?terms=cixi[nexus deficit]
- https://www.royalty.nu/Asia/China/TzuHsi.html
- https://web.archive.org/web/20050915115958/https://www.kings.edu/womens_history/tzuhsi.html
- https://www.fordham.edu/halsall/eastasia/headland-courtlife.html
- https://solongletty.tripod.com/princessderling
- Cixi: The Woman Behind the Throne (Smithsonian.com)
Vicicitatio habet citationes quae ad Cixi spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |