Civitates Foederatae Occidentales
Civitates Foederatae Occidentales, saepissime Occidens Americanus et Occidens tantum appellatae, sunt regio quae occidentalissimas Civitatum Foederatarum civitates a maioribus traditas comprehendit. Quia respublica condita ad occidentem processit, significatio notionis occidentis per tempus mutata est. Ante circa 1800, iugum Montium Appalachianorum limes occidentalis videbatur. Ex quo tempore, limites ulterius processerunt, et Flumen Mississippiense orientalissimus Occidentis limes qui fieri poterat appellabatur.
Occidens aequa et planities aridas et semiaridas et montes silvosos plerumque comprehendit.
Saeculo vicensimo uno, civitates quae regionem a Montibus Saxosis et Pelvi Magna ad Oram Occidentalem amplectuntur Occidentem Americanum constituere plerumque habentur.
Maxima urbs in regione est Angelopolis, in Ora Occidentali sita. Aliae Orae Occidentalis urbes maiores sunt Didacopolis, Bernardinopolis, Iosephopolis, Franciscopolis, Quercupolis, Bakersfieldia, Sacramentum, Seattlum, Tacoma, et Portlandia. Urbes in civitatibus montanis prominentes sunt Denverium, Fontes Coloratenses, Phoenix, Tucson, Albuquerque, Campi, Urbs Lacus Salsi, Boise, El Paso, et Cheyenne.
Maiores areae metropolitae
[recensere | fontem recensere]Hae sunt maximae Areae Statisticae Metropolitae in tredecim civitatibus occidentalibus, quarum numeri hominum die 1 Iulii 2011, a Ministerio Census Civitatum Foederatarum definiti, sunt:[2]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Census Civitatum Foederatarum.
- ↑ "Annual Estimates of the Population of Metropolitan and Micropolitan Statistical Areas: ab 1 Aprilis 2010 ad 1 Iulii 2011" (CSV). 2011 Population Estimates. United States Census Bureau, Population Division. Aprili 2012.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Beck, Warren A., et Ynez D. Haase. 1989. Historical Atlas of the American West. University of Oklahoma Press. ISBN 0-8061-2193-9.
- Lamar, Howard. 1998. The New Encyclopedia of the American West. Yale University Press. ISBN 0-300-07088-8.
- Milner II, Clyde A, Carol A. O'Connor, et Martha A. Sandweiss. 1996. The Oxford History of the American West. Oxford University Press, ISBN 0-19-511212-1.
- Phillips, Charles, et Alan Axlerod, eds. 1996. The Encyclopedia of the American West. Novi Ebroaci: Simon & Schuster. ISBN 0-02-897495-6.
- Pomeroy, Earl. 2008. The American Far West in the Twentieth Century.
- Turner, Frederick Jackson. 1998. Rereading Frederick Jackson Turner: 'The Significance of the Frontier in American History' and Other Essays. Commentarius John Mack Faragher. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-3000-07593-9.
- White, Richard. 1993. "It's Your Misfortune and None of My Own"": A New History of the American West. University of Oklahoma Press. ISBN 0-8061-2567-5.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Historia Occidentis Americani, memory.loc.gov (Photographemata in Bibliotheca Congressionali)
- Historia Occidentis Americani, www.vlib.us
- Institutum Studiorum Occidentis Americani, www.theautry.org
- Museum Occidentis Americani, www.museumoftheamericanwest.org
- Occidens Americanus, www.americanwest.com
- Photographemata Occidentia Americani: 1861-1912, www.archives.gov (US National Archives & Records Administration)
- Statistica Laboris Regionis Occidentalis, www.bls.gov (Bureau of Labor Statistics)