Lucius Sergius Catilina
Lucius Sergius Catilina (natus, ut conicitur, anno 108 a.C.n.; mortuus anno 62 a.C.n.) fuit politicus Romanus, infamis ob coniurationem quam machinatus est.
Origo
[recensere | fontem recensere]Lucius Sergius Catilina Sergiorum gente patricia natus est, quae tum quidem in re publica minus valuit, sed in re militari excellebat.
Gratiana, uxor eius, soror Marci Marii Gratidiani fuit. Inde cum Gaio Mario et Marco Tullio Cicerone affinitate coniunctus erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Primum anno 89 a.C.n. Catilinae mentio facta est, cum in Hispania sodalis consilii fuit, quod cuidam turmae ob virtutem civitatem Romanam tradidit. Tum Catilina forsitan munere tribuni aut praefecti functus est.
Anno 83 a.C.n., Sulla e bello Mithridatico reverso, Catilina una cum avunculo se societati eius applicavit.? Sunt qui narrant eum fratrem ipsius necavisse et postea in numerum proscriptorum addiditum esse, quo nex excusaretur. Eodem tempore filiam virginem eius stupravisse traditur.
Postea a Sulla iussus est uxoris fratrem Marcum Marium Gratidianum torquere et interficere, quod is affinis Gaii Marii erat. Quidam scriptores dicunt Catilinam caput victimae ab ipso decisum in templum Apollinis tulisse ibique manus sanguineas in labro lavavisse. Cum copiae Sullanae Praeneste occupaverunt, legatus in oppido expugnando et in proscriptis persequendis se praetulit. Inter eius victimas etiam sororis maritus nomine Quintus Caecilius fuisse videtur.
Cicero et Sallustius Catilinam rei familiari non pepercisse affirmant, quod luxuriae se daret, ex quo aeris alieni magnitudinem contraxisset, postquam divitias tempore Sullano sibi paratas consumpsit. Non dubitandum quidem est, quin etiam cursus honorum maximos sumptus exegerit.
Anno 73 a.C.n., Catilina a Clodio stupri cum Vestali virgine facti accusatus est, Quinto Lutatio Catulo interpellatore et iudicibus (Caesare et Crasso corruptis, ut putatur) liberatus discessit.
Post praeturam anni 67, Catilina pro praetore provinciam Africam administravit, quam magnopere spoliavisse videtur.
Catilina anno 63 consulatum petivit, actione autem de repetundis impeditus atque a Cicerone suffragiis victus contra rem publicam conspiravit, ut rerum potiretur. Conspiratione aperta, Catilina hostis declaratus Roma ad copias suas fugit, et in pugna prope Pistorium anno 62 commissa interfectus est.
Catilina pessimo animo fuit vir, qui contra rem publicam Romae coniuravit ad rerum potendum. Gens Sergia abolevit Lucium praenomen ad memoriam istius turpis membri sui damnandum.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Cicero, In Catilinam orationes
- Plutarchus, Sylla 32.
- Sallustius, Catilinae coniuratio
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Gaston Boissier (1905), La conjuration de Catilina, Parisiis, Hachette.
- Michel Duval (2014), La conjuration de Catilina : César, un instigateur oublié, Académie de géopolitique de Paris.
- Luca Fezzi (2013), Catilina : la guerra dentro Roma, Napoli. ISBN 978-88-7959-771-5
- Francis Galassi (2014), Catiline, the monster of Rome, an ancient case of political assassination, Yardley. Recensio critica a Romain Millot
- Barbara Levick (2015), Catiline, Londini. ISBN 978-1-4725-3489-7
- Romain Millot (2017), 'Catilina, pour combien de temps encore ? Actualités bibliographiques sur un conspirateur trop connu', Anabases 2017(25) : 111-136. [1]
- C.M. Odahl (2010), Cicero and the Catilinarian conspiracy, Novi Eboraci. ISBN 978-0-415-87472-4