PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PERAMIHOËNSIS - IRINGAËNSIS
(NJOMBENAE)*
SEIUNCTIS A CIRCUMSCRIPTIONIBUS ECCLESIASTICIS PERAMIHOËNSI ET IRINGAËNSI NONNULLIS TERRITORIIS, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS, NOMINE «NJOMBENA».
Sicut solliciti patrisfamilias, qui caritatem suavitatemque in natos aeque partitur, haud inani sane laetitia animus Noster perfunditur, quotiens alia ex aliis nascitur dioecesis et Ecclesia sancta, fines suos quotidie proferens, novas gentes ad Christi legem amplectendam moribusque servandam suaviter allicit. Cum ergo Sacrum Consilium Christiano Nomini propagando, de sententia venerabilis Fratris Vidonis Del Mestri, Archiepiscopi titulo Tuscamiensis atque iam Apostolici in Africa Orientali Delegati, post auditos quoque venerabiles Fratres Hermannum Spiess, Episcopum titulo Cemerinianensem atque Abbatem nullius Peramihoënsem, necnon dilectum Filium Atilium Marinangeli, Administratorem Apostolicum Iringaënsis dioecesis, cupiens christifidelium utilitati inservire, a Nobis petierit ut, detractis a Peramihoënsi et Iringaënsi Ecclesiis quibusdam territoriis, nova ibidem dioecesis excitaretur, censuimus admotis precibus esse concedendum. Suppleto igitur eorum consensu qui aliquod ius in hoc negotio haberent, de summa Nostra et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Partem boreo-occidentalem territorii Abbatiae nullius Peramihoënsis necnon partem austro-occidentalem territorii dioecesis Iringaënsis, vulgo «Njombe District» cognominatas, ab iisdem circumseriptionibus ecclesiasticis seiungimus, atque ex eo novam dioecesim constituimus, Njombenam ab urbe principe appellandam. Novae circumscriptionis sedem Episcopus ponet in urbe cui nomen «Njombe» et, ut aequum est, iis omnibus iuribus utetur et privilegiis quibus residentes Episcopi per terrarum orbem fruuntur, oneribusque congruis obligabitur. Sive dioecesis Njombena praeterea sive eius Praesul Sedi metropolitanae Daressalaamensi subicientur tamquam suffraganei. Quod autem ad regimen et administrationem attinet, ea serventur quae Codex Iuris Canonici statuit et peculiares leges quas Sacra Congregatio de Propaganda Fide dederit. Permittimus tamen ut ob locorum atque temporum adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur qui ei consilio et opere assint. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in Africa Orientali Delegationem regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re autem peracta, idem documenta exarari iubebit eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimosexto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontifìcatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 323-324
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana