Wimpina
Locus: 49°13′50″N 9°9′47″E
Numerus incolarum: 7 398
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Wimpina [1] vel nunc Aquae Wimpinae est oppidum ad Neccarum flumen situm. Olim ad Hassiam pertinuit, nunc est pars circuli Hailprunnae et terrae foederalis Badeniae atque Virtembergiae. Ibi ut nomen indicat thermae sunt.
Res gestae
[recensere | fontem recensere]Die 26 Novembris 1945 Germania expugnata praetores ex Civitatibus Foederalibus Americae imperaverunt Wimpinam administrandam esse a magistratu Sinsheimensi oppido Badenico. Inde oppidi magistratus et miles Americanus oppidum regnans Wimpinam ab illo tempore nationum iure partem Virtembergiae et Badeniae esse putabant. Id confirmatum est a iudicibus Stuttgarti in capite terrae Badeniae atque Virtembergiae 6 Martii 1951.
Sententia oppidanorum rogata est hac de re 29 Aprilis 1951. 57 centesimae partes oppidanorum voluerunt oppidum circulo Hailprunnensi incorporatum quod factum est 1 Maii 1952.
Hassia autem Wimpinam ex nationum lege territorium suum esse perseveravit. De facto autem Wimpina est omnis pars terrae foederalis Badeniae atque Virtembergiae nemine nostra aetate obstante.
In ecclesia catholica oppidum quia olim pars Hassiae fuit usque ad hunc diem est exclave dioecesis Moguntinae.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Wimpinae territorium colore viridi depictum pars terrae foederalis quae ad occidentalem et meridionalem partem Germaniae spectat. Infra Lacus Bodamicus.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Wimpinam spectant. |
Badenia • Virtembergia • Zolnerum • Wimpina | |