Velocitas
Velocitas (-atis, f.) est quantitas vectorialis physica, quae positionis fluxionem metitur. Plerumque denotata est, et eius modulus celeritas nuncupatur, quae in systemate internationali unitatum (SI) unitatibus m/s datur, h.e. metris per secundum temporis divisis.
Constat secundum theoriam relativitatis specialis, ab Alberto Einstein anno 1905 excogitatam, velocitatem quam maximam esse celeritatem luminis, quam solae particulae non massam habentes, sicut photona, attingere possunt. Verum autem est quod haec corpora (massa=0) semper luminis celeritate diffunduntur.
Definitio
[recensere | fontem recensere]In mechanica classica, velocitatem mediam computare licet per formulam
ubi commutatio positionis divisa est per tempus in quo haec commutatio efficitur. Exempli gratia si autocineto Lutetia Lugdunum, quae urbes inter se circiter 500 km distant, quinque horis perveneris tua velocitas media erit 100 km/h ad meridiem et orientem versus, id est quingenta per quinque divisa, etiam si paululum alicubi constiteris aut nonnumquam tachygraphum 160 km/h indicarit.
Momentariam contra velocitatem si cognoscere volueris, hoc est velocitatem in certo temporis puncto, intervalla tam temporis quam spatii quam minima capies (e.g. 0,01s) et simili modo longitudinem per tempus divides et directionem motus notabis. Quae secundum differentialem formulam mathematice ita definitur:
ubi momentariam corporis positionem in tempore t denotat.
Velocitas vector est, ergo magnitudinem et directionem in spatio habet. Celeritas autem quantitas scalaris est quae sola magnitudinem distantia d vecta per tempus divisa datam habet,
Unitates
[recensere | fontem recensere]Communiores physicae velocitatis unitates sunt:
- m / s (metra per secundum),
- km / h (chiliometra per horam). Si chiliometra per horam in metra per secundum convertere volueris numerum per 3,6 divides. Exempli gratia 72 km/h = 20m/s. Etenim sunt 3600 secunda in hora et mille metra in chiliometro ː millies igitur multiplicabis et per 3600 summam divides.
Quantitates aliae quae ad velocitatem referentur
[recensere | fontem recensere]- Acceleratio, quae fluxio velocitatis est.
- Velocitas angularis
Nexus interni