Jump to content

Symbolum Apostolorum

E Vicipaedia

Symbolum Apostolorum vel Credo Apostolorum a primo verbo, antiquum est symbolum fidei Christianae.

Credo in Deum Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum,
Filium eius unicum, Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem et vitam aeternam.
Amen.

Secundum traditionem, ab apostolis in Pentecoste scriptum fuit; fons verus autem incognitus. Videtur scriptum esse ut gnostici refellantur. Concilium Parisiense anno 1210 "de libris theologicis scriptis in Romano" (scil. Francogallice) "et Credo in Deum" confiscandis praecepit: Is qui libros vel philosophicos vel vernaculares retinetur "pro haeretico habebitur".