Jump to content

Roentgeniani radii

E Vicipaedia
Usus radiorum X

Roentgeniani radii[1] sive radii X[2] sunt radiationes electromagneticae, quarum undarum longitudo inter 0.01 et 10 nanometra variat, quod congruit cum frequentiis inter 30 petahertz et 30 exahertz (inter 3×1016 Hz et 3×1019 Hz) et cum energiis inter 100 eV et 100 keV variantibus. Longitudines undulariae sunt breviores radiorum ultraviolaceorum et longiores radiorum gamma longitudinibus.

Fontes radiorum X dividuntur in naturales et artificiales. Naturales radii X origines et extraterrestres habent, velut terrestres, ut fulgoribus. Radiis X extraterrestribus transitus ad terrae superficiem non datur. Artificiales radii X ope tubae radiorum X generari queat. Praeterea inveniuntur late in natura radionuclida naturalia velut effectibus de homine factis causa.

Radii, de quibus hic agitur, in aliis linguis radii X, in aliis autem Roentgeniani radii appellantur, quae appellatio a Gulielmo Conrado Roentgen, cui inventio horum radiorum adscribi solet, die 8 Novembris 1895 deducta est.

Radiatio Roentgeniana late patet in scientia et medicina ad agnoscenda ossa, aliasque interiores corporis partes, et ad sanandum cancrum et alios morbos.

Partes osseae thoracis humani adumbrationem radiorum X efficiunt.

Notio Roentgenianorum radiorum exclamatione anatomi Germanici-Helvetici Alberti von Koelliker emanavit, quando Gulielmus Conradus Roentgen in Herbipoli unam ex orationibus raribus dedit. Tum, post examen radiologicum manus sui, anatomus radios (Roentgen ipse semper de radiis X dicebat) secundum Roentgen nominandos esse proposuit.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009; José Juan Del Col, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín. Bahía Blanca: Instituto Superior Juan XXIII, 2007.
  2. Ephemeris 2006.

Nexus interni

Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!