Orca
Superclassis : Tetrapoda
Classis : Mammalia
Ordo : Artiodactyla
Parvordo : Odontoceti
Familia : Delphinidae
Genus : Orcinus
Species : O. orca
Orcinus, vulgo orca, est genus cetaceorum cui est una sola species, Orcinus orca, quae piscibus, pinnipediis, delphinidis, et interdum balaenis (Mysticetis et Odontocetis) vesci solet.
Testimonium antiquum
[recensere | fontem recensere]Plinius Maior haec de orcis dicit:
Hoc scire orcas, infestam iis [sc. balaenis] beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi potest alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.Inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant.
Orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae.
Praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu belvae oppletum unda.– Plinii, N.H. 9.5.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Taylor, B. L., Baird, R., Barlow, J., Dawson, S. M., Ford, J., Mead, J. G., Notarbartolo di Sciara, G., Wade, P. & Pitman, R. L. (2008). Orcinus Orca. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ford, John K. B., Graeme M. Ellis, et Kenneth C. Balcomb. 2000. Killer Whales. Vancuverii Columbiae Britannicae: UBC Press. ISBN 0-7748-0800-4.
- National Marine Fisheries Service. 2005. Conservation Plan for Southern Resident Killer Whales (Orcinus orca). Seattli Vasingtoniae: Northwest Regional Office. PDF.
- Sylvestre, Jean-Pierre. 2006. Dans le sillage des Orques. Kameleo Editions.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vide "Orcinum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Orcinum spectant. |