Jump to content

Omasa modo Portucalensi

E Vicipaedia
Trippae modo Portucalensi

Omasa seu Latinitate mediaevali Trippae modo Portucalensi, Lusitane Tripas à moda do Porto, sunt ferculum Portu Cale in urbe Portugalliae celebrum. Ex omasis bubulis vel vitulinis, botulorum frustis, carnibus variis, phaseolis conficitur; e liquamine lycopersicorum, liquamine et pulvere capsicorum, allio, cepis diu coquitur. Saepe modo potagii sed nonnumquam cum oryza inferri solet. Ex hoc ferculo habitantes Portus Cale tripeiros vel "tripparii" nuncupantur.

Ipsa omasa dobrada Lusitane appellantur (ut qui "duplicia" diceret); ergo ferculum Dobrada à moda do Porto recte dici potest, sicut in titulo carminis Ferdinandi Pessoa videtur, qui pseudonymo Álvaro de Campos utens divulgavit; incipit:

Um dia, num restaurante, fora do espaço e do tempo,
Serviram-me o amor como dobrada fria.
Disse delicadamente ao missionário da cozinha
Que a preferia quente,
Que a dobrada (e era à moda do Porto) nunca se come fria ...

("Olim apud popinam quandam, spatii temporisque expertem, mihi protulerunt amorem sicut omasum frigidum. Missionario culinario verbis urbanis dixi me calidum praeferre: omasa nunquam (modo Portuensi etenim parata erant) frigida comedi soluisse ...").[1]

Dicitur, sed fontibus minime citatis, hoc ferculum anno 1415 primum inventum esse, quo anno ad milites, qui urbem Septam obsidebant, Portuenses carnem omnem quam possidebant dono dedisse; in usum suum nihil nisi omasa et viscera retinuisse, e quibus confectionem huius ferculi coepisse.

  1. Álvaro de Campos (Fernando Pessoa), Poesias (Olisipone: Ática, 1944) p. 310; archivum

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Trippae modo Portucalensi cum oryza inlatae

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]