Mata Hari
Obitus: 15 Octobris 1917; Vilcenia
Patria: Regnum Nederlandense
Nomen nativum: Margaretha Geertruida Zelle
Familia
Coniunx: Rudolph MacLeod
Proles: Norman-John MacLeod, Louise Jeanne MacLeod
Mata Hari vel nomine proprio Margarita Gertrudis Zelle (nata 7 Augusti 1876 Levardiae, mortua 15 Octobris 1917 Vilceniae) saltatrix Nederlandica famosa et emissaria in primo bello mundano Germanorum fuit.
Saltatrix
[recensere | fontem recensere]Margareta Zelle post iuventutem turbulentam anno 1903 Lutetiam venit, ut vestes demonstraret. Sed paulo post propter faciem exoticam saltatricem Indicam se praebebat atque anno 1905 primo nomine Mata Hari in scaena fuit: Ballationem famosam velaminum monstravit, in cuius fine paene nudata se praebuit. Annis sequentibus per totam Europam iter fecit atque fortunam magnam saltatrix meruit. Sed cum in Franciam revertisset, paene in oblivionem iit, quod aliae eam imitabantur.
Emissaria morte damnata
[recensere | fontem recensere]Anno 1914, cum primum bellum mundanum coepisset, Berolini apparuit, sed celeriter in Franciam reverti conata est. Itaque in Nederlandiam venit. Ibi legatus Germaniae ei pecuniam praebuit, ut exploratrix fieret. Nam multos viros publicos Francicos novit. Itaque saepe Lutetiam iter fecit, ut hos viros de arcanis belli interrogaret. Sed 13 Februarii 1917 capta est in carcerem missa est. 24 Iulii perduellionis accusata atque die postero supplicio damnata est. 15 Octobris 1917 morte punita est.