Jump to content

Lingua Hebraica

E Vicipaedia
Pagina e codice "Aleppo" dicta, quae est veterrimus liber manu scriptum Bibliam Hebraicam continens. Liber anno fere 920, erudito Aaron ben Asher dirigente, scriptus est. Haec pagina e libro Deuteronomio provenit.

Lingua Hebraica[1] vel tantum Hebraea,[2] sive lingua Iudaica[3] (Hebraice עברית ; IPA /ʔivˈʁit/ et /ʕivˈɾit/), est lingua Semitica Occidentalis familiae linguarum Afroasiaticarum. Per historiam consideratur lingua Hebraeorum vel Israelitarum et suorum maiorum. Aliae linguae Iudaicae inter Iudaeos in diaspora habitantes ortae sunt. Praeterea greges non Iudaici lingua Hebraica utebantur, inter quos Samaritani, grex ethnice cognatus. Hebraica ut quotidiana sermonis lingua ante annum 200 p.C.n. esse desierat, et usque aevum medium solum ut? lingua liturgiae Iudaicae et litterarum rabbinicarum superavit. Tum saeculo undevicensimo ut? lingua sermonis et litterarum redintegrata est, et secundum Ethnologue nunc est lingua hominum 5.3 millionum per omnem orbem terrarum habitantium, praecipue in Israel,[4] ubi lingua publica est.

Tempore Evangelii in Bibliis Sacris praedicationis, dum lingua Aramaica locum occupavit quae iam lingua Hebraica in usu quotidiano Hebraeorum habuerat, lingua Hebraica sollemniori usu reservata est. In Novo Testamento legimus de Hebraica lingua adhibita (una cum Graeca et Latina) in titulo Crucis Dominicae (Luc. 23.38). In Actibus Apostolorum, Paulus Apostolus lingua Graeca utitur, sed numquam lingua Hebraica, nisi in capitulo 22.

Post Templum eversum

[recensere | fontem recensere]

Templo Hierosolymitano everso, lingua Hebraica fit lingua sacra liturgicaque, tantum pro rebus sacris adhibita, et Graeca Veteris Testamenti versio a Iudaeis reiecta est.

In primaeva Christianitate, Biblia in Graeca (dicta Septuaginta vel LXX) versione saepius lecta erant. Patres Ecclesiae eruditi, sicut Origenes et sanctus Hieronymus, Hebraicam linguam bene noverunt, et ea usi sunt ad interpretandam Sacram Scripturam et ad emendandum eius textum. Ab "Hebraica veritate" sanctus Hieronymus interpretatus est Latine Scripturas—arbitrum illo tempore controversum—scribens versionem quae Vulgata dicitur. Alii patres, sicut Augustinus, aliquando rabbinos Iudaeos consuluerunt ut aliqua dubia in sensu ad verbum melius comprehenderent, sed Christiani fere omnes Hebraicam linguam non noverunt.

Ioannes Reuchlin fuit primus non Iudaeus qui linguam Hebraicam docuit, et Benedictus de Spinoza Compendium grammatices linguae Hebraeae scripsit ad studium rationale Veteris Testamenti e grammatica et philologia intellegendum.

Hodiernis temporibus

[recensere | fontem recensere]
Eliezer Ben-Yehuda anno fere 1912 Hierosolyma cum litteris laborat.
Conferatur pagina principalis: Lingua Hebraica Hodierna.

Saeculo sexto decimo, humanistae pauci linguae Hebraicae studuerunt, quae notio saepe adhibita fuit a Protestantibus reformatoribus in exegesi aut disputationibus de Sacra Scriptura.

Temporibus hodiernis, ea lingua redintegrata est, etiam Hebraica vocata, quae alphabetam edhibet Hebraicam publicam vocabulariumque ex textibus biblicis Talmudque, et cum grammatica valde elaborata. Auctor et initiator neo-Hebraicae linguae fuit Eliezer Ben-Yehuda (1858-1922).

Nonnulli Iudaei "sancta" lingua pro rebus profanis uti nolunt. Haec lingua neo-Hebraica est lingua publica (cum Arabica) in civitate Israel hodierna adhibita, ubi paene omnes 8 500 000 incolarum eam intelligunt. In aliis mundi regionibus, circa 5 000 000 alii neo-Hebraica lingua utuntur.

Abecedarium Hebraicum

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Abecedarium Hebraicum.

Abecedarium Hebraicum ex abecedario Phoenicico deductum est, in quo omnis litterula consonans et nulla vocalis est (quae qualitas est de omnibus linguis Semiticis), et est abecedarium quoque pro lingua Aramaica et hodierna lingua, quae est lingua Iiddica.

litterula fons (quo deductum est) sonus
א aleph, bove
ב beth, domu b
ג gimel, camelo g
ד daleth, ianua d
ה he, cavo aeris h
ו vau, clavo v
ז zain, armis z
ח heth, saepto h
ט teth, serpente t
י iod, manu i
כ caph, manu cava c
ל lamed, stimulo l
מ mem, aquis m
נ nun, pisce n
ס samech, palude s
ע ain, oculo h
פ pe, ore p
צ sadi, unco ts
ק coph, occipite c
ר res, capite r
ש sin, dente s
ת thau, cruce th

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

De re grammatica

[recensere | fontem recensere]
  • Durand, Olivier. 2001. La Lingua Ebraica. Profilo storico-strutturale. Paideia, Brescia.
  • Gesenius, Wilhelm, Emil Kautzsch, Gotthelf Bergsträsser. 1983. Hebräische Grammatik. Hildesheim: Georg Olms Verlag (ex editionis 28ae, Lipsiae, 1909), ISBN 3-487-00325-2.
  • Greppi, Genya Nahmani. 1997. Grammatica Ebraica. Mediolani: A. Vallardi.
  • Körner, Jutta. 1996. Hebräische Studiengrammatik. Langenscheidt.
  • Krause, Martin, Michael Pitsch, Martin Rösel, edd. 2008 Biblisch-hebräische Unterrichtsgrammatik. Editio altera, 2010. Berolini et Novi Eboraci: Walter de Gruyter. ISBN 978-3-11-019028-1.
  • Junger, Judith. 1987. Predicate Formation in the Verbal System of Modern Hebrew. Dordrecht: Foris. ISBN 90-6765-368-3.
  • Lieberman, Orna. 2001. Hébreu d'aujourd'hui: grammaire, vocabulaire. Biblieurope.
  • Matheus, Frank. 2011 Ein jegliches hat seine Zeit. Tempus und Aspekt im Biblisch-Hebräischen Verbalsystem, KUSATU.B 1.
  • Meyer, Rudolf. 1992. Hebräische Grammatik. Berolini.
  • Mittler, Doron. 2000. Grammatica Ebraica. Bononiae: Zanichelli. ISBN 978-88-08-09733-0.
  • Ravid, Dorit Diskin. 2012. The Psycholinguistics of Hebrew Spelling. Berolini et Novi Eboraci: Springer. ISBN 978-1-4419-0587-1.
  • Reichert, Eliyahou. 2008. L'Hébreu israélien. Précis de grammaire. Bruxellis: Didier Devillez, Institut d'études du judaïsme.
  • Stähli, Hans Peter. 1985 Hebräische Kurzgrammatik. Göttingen.
  • Stolz, Fritz: Hebräisch in 53 Tagen. Ein Lernprogramm, Vandenhoeck & Ruprecht, editio sexta, Gottingae 1995, ISBN 978-3-525-52161-8
  • Stuart, Douglas K. 1976. Studies in Early Hebrew Meter. Missoulae. ISBN 0-89130-100-3.
  • Fohrer, Georg. 1997. Hebräisches und aramäisches Wörterbuch zum Alten Testament. Berolini et Novi Eboraci. ISBN 3-11-001804-7.
  • Gesenius, Guilielmus. 1835. Thesaurus philologicus criticus linguae Hebraeae et Chaldaeae Veteris Testamenti. 2a ed. 3 voll. Lipsiae: Vogelius. vol. 1 2 3 apud Internet Archive
    • —— 1833. Lexicon manuale Hebraicum et Chaldaicum in Veteris Testamenti libros. Lipsiae: Vogelius. Textus apud Internet Archive
    • —— ; Tregelles, Samuel Prideaux, interpr. 1857. Hebrew and Chaldee lexicon to the Old Testament Scriptures. Londinii: Bagster. Textus apud Internet Archive
  • Köhler, Ludwig, Walter Baumgartner. 1996. Hebräisches und aramäisches Lexikon zum Alten Testament, editio tertia. Leiden.
  • Zuckermann, Ghil'ad. 2003. Language Contact and Lexical Enrichment in Israeli Hebrew. Palgrave Macmillan. 2003. ISBN 978-1403917232.

Libri elementarii

[recensere | fontem recensere]
  • Jenni, Ernst. 1981. Lehrbuch der hebräischen Sprache des alten Testamentes. Basel. ISBN 3-7190-0706-5.
  • Matheus, Frank. 1997. Einführung in das Biblische Hebräisch (I Studiengrammatik, II Studienbuch für das Gruppen- und Selbststudium). Münster.
  • Neef, Heinz-Dieter. 2003. Arbeitsbuch Hebräisch. Materialien, Beispiele und Übungen zum Biblisch-Hebräisch. Tubingae.
  • Lambdin, Thomas O. 2006. Lehrbuch Bibel-Hebräisch, editio quinta.Brunnen, Gießen.
  • Tichit, Agnès. 2007. Hébreu biblique: Grammaire de base et introduction aux fêtes juives: Textes expliqués: Exercices et corrigés. Collection Langues et cultures anciennes 3. Editio altera. Safran. ISBN 978-2-87457-008-7.
  • Tichit, Agnès. 2004. Le Verbe en hébreu biblique. Conjugaisons, exercices et corrigés. Collection Langues et cultures anciennes 2. Safran. ISBN 978-2-9600469-6-0.

Historia linguae

[recensere | fontem recensere]
  • haUniversita haPetucha. Peraqim beToledot haLashon ha'Ivrit. 1–11. Tel Aviv.
  • Bar Asher, Moshé 1998. Fonctions et activités de l’Académie de la langue hébraïque dans l’orientation et le développement de la langue hébraïque, Meta, tom. 43, no. 1.
  • Gesenius, Wilhelm. 1973. Geschichte der hebräischen Sprache und Schrift. Olms.
  • Hadas-Lebel, Mireille. 1995. Histoire de la langue hébraïque, Des origines à l’époque de la Mishna, Collection de la Revue des études juives, Éditions E. Peeters.
  • Hadas-Lebel, Mirelle 1992. L’Hébreu: 3000 ans d’histoire, Albin Michel, collection Présences du judaïsme. ISBN 978-2-226-05865-2.
  • Hoffman,Joel M. 2004. In the Beginning: A Short History of the Hebrew Language. Novi Eboraci et Londonii.
  • Kutscher, Eduard Yechezkel. 1982. A History of the Hebrew Language. Hierosolymis.
  • Rabin, Chaim. 1988. Die Entwicklung der hebräischen Sprache. Wiesbaden.
  • Sáenz-Badillos, Angel. 1996. A History of the Hebrew Language. Cantabrigiae.
  • Sanders, Seth L. 2009. The Invention of Hebrew. Urbana. ISBN 978-0-252-03284-4.
  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 47r; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193–201.
  2. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 193
  3. Gesnerus (ib.) f. 63r.
  4. "Hebrew language report". Ethnologue .

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]