Lindinis
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°0′4″N 2°40′57″W
Numerus incolarum: 2 061
Locus: 51°0′4″N 2°40′57″W
Numerus incolarum: 2 061
Gestio
Procuratio superior: South Somerset
Lindinis,[1] hodie vulgo Ilchester ac recentius Ivelchester, est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm in eodem loco ubi olim aedificata est urbs Romana civitati Durotrigum attributa: ad illam viam limitaneam, a posterioribus Fosse Way nuncupatam, stetit prope traiectum fluminis Ivelli, quae hinc usque ad Langport cymbis navigatur. Lindine in urbe mediaevali nundinae tenebantur ab anno 973, mercatus autem ab anno 1189;[2] fuit usque ad annum 1832 burgus parlamentarius.
Ecclesia S. Mariae Maioris saeculo XIII magna parte aedificata est; fragmenta picturarum muralium eiusdem aevi ad septentrionalem navis parietem servantur.
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Rogerius Baco, hic natus anno 1214
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 392-393; Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209). Vide etiam "Iscalis" (nomen huic oppido per errorem adscriptum): "not Ischalis as has often been assumed": Pevsner (1958) p. 203
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- de oppido Romano
- "Lindinis" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 392-393
- "Ilchester" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 60
- John Wacher, The Towns of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1954) pp. 407-408
- de oppido recentiori
- "Ivelchester" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 3 pp. 297-305
- "Ilchester (St. Mary)" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Ilchester" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: South and West Somerset (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 103-106
- "Ilchester" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 3 (1974) pp. 203-204
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lindinis spectant. |