Lac
Lac (-actis, n.) est liquidum quod mammalia ab uberibus suis excernunt. Ante omnia ad fetus infantesve alendos est, quoad alia edere possint. Hunc solum cibum edunt usque ad ablactationem.
Mammiferorum domesticorum lac in plerisque culturis bibitur: praesertim bovinum, sed etiam caprinum, ovinum, porcinum, dromedarium, equinum. Lac quoque in alitione animalium adhibetur.
Lac vaccinum bene notum est, et parvulis saepe loco lactis matris datur. Hodie lac vaccinum ab hominibus saepissime bibitur, sed Romanis antiquis placebat potius pecudum. Nomadibus regionis Sarmatiae (e.g. Scythis, Sarmatis, Mongolis) lac equinum bibunt.
Lac, si aliquot dies conservatum est, suam naturam fluidam omittens concrescit, et in lac concretum sive coagulatum mutatur.
Multi cibi ex lacte parantur, sicut butyrum, caseus, oxygala, iogurtum.
Per iocum vel proverbium res rara lac gallinaceum esse dicitur.[1]
Valor nutritivus per 100 g | |
---|---|
Vis nutritivus | 252 kJ |
Carbohydrata | 5.26 g |
Sacchara | 5.26 g |
Lactosum | 5.26 g |
Pingue | 3.25 g |
: saturatum | 1.865 g |
: monoinsaturatum | 0.812 g |
: polyinsaturatum | 0.195 g |
Proteinum | 3.22 g |
Tryptophanum | 0.075 g |
Threoninum | 0.143 g |
Isoleucinum | 0.165 g |
Leucinum | 0.265 g |
Lysinum | 0.140 g |
Methioninum | 0.075 g |
Cystinum | 0.017 g |
Phenylalaninum | 0.147 g |
Tyrosinum | 0.152 g |
Valinum | 0.192 g |
Argininum | 0.075 g |
Histidinum | 0.075 g |
Alaninum | 0.103 g |
Acidum asparticum | 0.237 g |
Acidum glutamicum | 0.648 g |
Glycinum | 0.075 g |
Prolinum | 0.342 g |
Serinum | 0.107 g |
Aqua | 88.32 g |
Vitaminum A equiv. | 46 μg (5%) |
Thiaminum | 0.044 mg (3%) |
Riboflavinum | 0.183 mg (12%) |
Vitaminum B12 | 0.45 μg (19%) |
Vitaminum D | 2 IU (1%) |
Calcium | 113 mg (11%) |
Magnesium | 10 mg (3%) |
Kalium | 132 mg (3%) |
Natrium | 43 mg (2%) |
Valores per centum secundum normas CFA Fons: USDA Nutrient Database |
Usus lactis
[recensere | fontem recensere]In potibus coffei, spuma lactis[2] est lac eruptione aëris calidi spumatum, quod in cappuccino faciendo in cafeam expressam additur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- McGee, Harold. 2004. On Food and Cooking, ed. secunda. Novi Eboraci: Scribner. ISBN 978-0-684-80001-1.
- Smith-Howard, Kendra. 2013. Pure and Modern Milk: An Environmental History Since 1900. Oxoniae: Oxford University Press.
- Valenze, Deborah. 2011. Milk: A Local and Global History. Portu Novo: Yale University Press.
- Wiley, Andrea. 2010. Re-Imagining Milk: Cultural and Biological Perspectives. Routledge. Series for Creative Teaching and Learning in Anthropology.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad lac spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad lac spectant. |
Vide lac in Victionario. |