Jump to content

Ioannes Pascoli

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Pascoli
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Pascoli: imago
Ioannes Pascoli: imago
Ioannes Pascoli: subscriptio
Ioannes Pascoli: subscriptio
Nativitas: 31 Decembris 1855; Fanum Sancti Mauri Pascoli
Obitus: 6 Aprilis 1912; Estadio Monumental U
Patria: Regnum Italiae
Nomen nativum: Giovanni Agostino Placido Pascoli

Memoria

Sepultura: Barga

Ioannes Placidus Augustinus Pascoli vel Pascolus[1] (natus in Fano Sancti Mauri iuxta Forum Livii die 31 Decembris 1855; Bononiae mortuus die 6 Aprilis 1912) fuit poeta Italicus saeculorum undevicesimi et vicesimi. Lingua Italiana multos carminum libros composuit, e quibus praeclari sunt Myricae (1891), Canti di Castelvecchio (1903), Primi poemetti (1904). Lingua Latina quoque tam perite usus est ut eius carmina saepe praemia obtinuerint in Certamine Hoeufftiano Amstelodami. Philologus peritissimus fuit linguae Graecae et Latinae.

Ioannes Pascoli natus est Sancti Mauri in Flaminia (honoris eius causa renominatus Sanctus Maurus Pascoli anno 1932), in familiam prosperam. Quartus fuit decem liberorum Rogeri Pascoli et Catharinae Vincenza Alloccatelli. Pater munere fungebatur procuratoris fundi Principum Torlonia ubi familia Pascoli habitabat.

Vespere diei decimi mensis Augusti anno 1867 dum Rogerus Pascoli domum revertitur a foro Caesenae in carruca ab equa guttata (una cavalla storna) tracta, glande plumbea transfixus est indeque interfectus a sicario qui juxta viam in incile se abdiderat. Equa lente porro in via perrexit domum ferens corpus domini necati sui. Homicida numquam deprehensus est.

Ioannis Pascoli pueritia tragica laborabat, graviter percussus caede patris et morte praematura matris, sororis, et duorum fratrum, necnon posteriori imminutione rei familiaris. Homicidium patris resultat potissimum in uno poematum eius maxime noto "Una cavalla storna" [Equa guttata]. Totum primum opus, Myricae (1891) pueritiam tristem refert.

Anno 1871 una cum sex fratribus Ariminum migravit ubi se in amicitiam contulit cum Andrea Costa, et coepit reclamationibus socialistarum interesse. Hoc illum Pascoli in aliud discrimen et momentum vitae vocavit, nempe brevem custodiam in carcere Bononiae post intercessionem contra comprehensionem civis seditiosi Ioannis Passannate, qui Humbertum Primum interimere conatus erat. Carmen ad Passannante panxit Pascoli, quod mox discerpsit post praelectionem in coetu socialistarum Bononiae.

Apud universitatem Bononiae studuit Pascoli, ubi dux et magister erat Josue Carducci. Anno 1882 gradum academicum suscepit coepitque docere in scholis secundariis Materae et Massae. Iuxta sorores Idam et Mariam habitabat ut pristinam familiam quasi redintegrare posset, "nidum" (ut rem ipse appellavit) struere conatus est sibi et sororibus. Quamquam in eo erat ut uxorem olim ducturus esset, putatur ille eam non duxisse propter necessitudinem puerilem et fortasse ambiguam cum sororibus.

Interim operam praebere coepit ephemeridi Vita Nuova, in qua vulgo edita sunt prima poemata postea in libro Myricae ascripta. Anno 1894 Pascoli Romam advocatus est ut operam daret ministerio praeceptionis publicae, ubi vulgo edidit primam versionem operis Poemi Conviviali. Postea in alias urbes migravit, Bononiae, Florentiae, et Messinae habitans, sed semper cordicitus mansit insitus in pristina grata origine rustica sua.

Anno 1895 cum sorore Maria in domum Superaequi prope Bargam in Etruria se movit, quam praestinaverat pecunia parta e praemiis litterariis. Tumultus politicus et socialis ineunti saeculo vicesimo, qui effecit ut Italia particeps esset Belli Primi Mundani et fautor Fascismi, metum Pascoli amplius aluit necnon peiorem eius interpretationem rerum.

Ab anno 1897 usque ad 1903 Pascoli docuit apud universitatem Messinae, tum Pisarum. Carducci rude donatus, Pascoli pro eo substitutus est professor litterarum Italicarum in universitate Bononiae. Anno 1912 iam aegrotus cirrhosi (propter abusum temeti), Ioannis Pascoli cancro hepatico Bononiae mortuus est annum 57mum agens. Atheus[1], in sacrario privato sepultus est annexo domui suae Superaequi, ubi quoque soror dilecta serius ad requiem proponeretur.

Priora poemata simplicia videntur ante oculos proponentia praesertim vitam domesticam et naturam. Attamen Pascoli, etiam illa aetate Positivismi et Scientismi, credidit vitam esse mysterium; tantum nexūs symbolicos notionum qui in rebus obscuris naturae inveniuntur, homines inducere possent ut conspectum brevem consequantur veritatis pone speciem nudam rerum.

Posteriora poemata chrias similes tractant sed elementis periclitatione ludere incipit auctor qui scientiam suam veterum sapientiae demonstrat. Maximo influxu pollebant poemata apud poetas Italos seriores, qui tristia eius themata operibus suis adjunxerunt. Scribere solebat et Italice et Latine; convertit quoque carmina Anglica. Plurima eius poemata Latina inter omnes gentes praemia adepta sunt.

Anno 1897 Pascoli pronuntiavit minutam definitionem gestūs poetici sui, quem 'poetica del fanciullino' (poesis puerilis) appellavit, quique impetum poeticum illius Sully et von Hartman exhibuit. Poeticam, secundum Pascoli, facultatem esse perpetuam obstupescendi viribus naturae, proprium pueritiae, quae secundo coniungitur cum eloquentia seniorum. Repulsis et Classicismo et Romanticismo, Pascoli se opposuit et abdicationi indagationis sui et derelictioni conspectus illius sibi deditus; potius fovens solatium subabsurdum quod sibi dat poeta per poesim.

Pascoli carmina coniunctiones allicientes prae se ferunt cum symbolismo Europaeano, etsi proximi afflatus litterarii demonstari non possunt. Usus creber analogiae et synaesthesiae, oratio canora persubtilis, dictio quae patet influxui linguarum peregrinarum necnon vocibus vernaculis et onomatopoeticis, indices sunt praestantes investigationis litterariae ad loquelam modernam poeticam accomodatae.

Pars operum Pascoli in sermonem Anglicum conversa est a Laurentio Venuti, qui ea de causa[2] anno 2007 impendium accepit in sumptus studiosorum litterarum humaniorum ab opere fundato c. n. Guggenheim. Anno 2010 domus editoria Red Hen Press primum vulgo edidit Pascoli poemata in versione Anglica, quibus titulus _Ultima Peregrinatio: Poemata Selecta Ioannis Pascoli_. Pascoli quoque clarus erat propter symbolas litterarias necnon studia Dantis[3].

Opera lingua latina composita

[recensere | fontem recensere]
  • Veianius. Carmen Johannis Pascoli e Pago S. Mauri in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1892
  • Phidyle. Carmen Johannis Pascoli Liburnensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1894
  • Laureolus. Carmen Johannis Pascoli Liburnensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1894.
  • Castanea. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri civis Liburnensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1896
  • Cena in Caudiano Nervae. Carmen praemio aureo ornatum in certamine poetico Hoeufftiano. Accedunt duo poemata laudata, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1896
  • Iugurta. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri civis Liburnensis et Bargaei in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1897
  • Centurio. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1902
  • Paedagogium. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1904
  • Fanum Apollinis. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1905
  • Rufius Crispinus Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1907
  • Ultima linea Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1907
  • Ecloga XI sive Ovis Pecularis. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1909
  • Pomponia Graecina. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1910
  • Fanum Vacunae. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1911
  • Hymnus in Romam. Anno ab Italia in libertatem vindicata quinquagesimo. Testo latino e tradizione italiana, Bononiae, N. Zanichelli, 1911
  • Hymnus in Taurinos. Testo latino e traduzione italiana, Bononiae, N. Zanichelli, 1911 1911
  • Thallusa. Carmen Johannis Pascoli dum corriguntur plagulae, eheu, nobis ademti in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1912

Opera lingua italiana composita

[recensere | fontem recensere]
  • Myricae, 1891-1900
  • Poemetti - 1897
  • Canti di Castelvecchio - 1903
  • Poemi conviviali - 1904
  • Odi ed inni - 1906
  • Canzoni di re Enzio - 1908-1909
  • Poemi italici - 1911-1914
  • Poemi del Risorgimento 1913
  1. Hartman eum "Pascolus" nominat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dal Santo, Luigi. 1973. "Gli Esametri narrativi del Catullocalvos di Giov. Pascoli." Rivista di studi classici 21 (1973), 256-294.
  • Fogazza, Donatella. 1992. "Les Carmina de Giovanni Pascoli," Les Etudes Classiques 60 (1992), 263-267.
  • Giustiniani, Vito R. 1979. Neulateinische Dichtung in Italien, 1850-1950. Tübingen: Max Niemeyer Verlag.
  • Goffis, Cesare Federico. 1969. Pascoli Antico e Nuovo. Brescia: Paideia Editrice.
  • Hartman, I. I. "De Ioanne Pascolo poeta latino." Mnemosyne, ser. nov., 48(1920), 1-33.
  • Mahoney, Anne. 2010 "Giovanni Pascoli: Modern Latin Poet." Classical Outlook 87.3(2010), 93-99.
  • Mahoney, Anne. 2006 "Poetic Play: Pascoli's Catullocalvus and Catullus 50." International Journal of the Classical Tradition 12.3 (2006), 346-363.
  • Mahoney, Anne. 2002 "The Saturnian Lullaby in Pascoli's Thallusa," Humanistica Lovaniensia 51(2002), 311-321.
  • Nardo, Dante. 1978 "La Mimesi Metrica del Pascoli Latino," Metrica 1 (1978), 147-169.
  • Pianezzola, Emilio, ed. 2007 Il latino del Pascoli e il bilinguismo poetici. Venice: Istituto Veneto di Scienze, Lettere, ed Arte.
  • Ruggio, Gian Luigi 1998. Giovanni Pascoli: tutto il racconto della vita tormentata di un grande poeta. Milan: Simonelli, 1998.
  • Traina, Alfonso. 1986. Giovanni Pascoli Saturae: Introduzione, testo, commento e appendice. Florence: La Nuova Italia.
  • Traina, Alfonso. 2006. Il Latino del Pascoli: saggio sul bilinguismo poetico. Editio tertia (titulus fuit Saggio sul latino del Pascoli). Bologna: Pàtron editore.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Pascoli spectant.