Hydrobatidae
Hydrobatidae sunt familia avium maritimarum ordinis Procellariiformium. Cum Oceanitidis in una familia olim coniungebatur, sed non arte cognatae nunc separatae sunt. Hae minimae aves maritimae crustaceis planctonicis parvisque piscibus ex superficie carptis vescuntur, usitate in aere pendentes. Volatus est volitans, aliquando volatui chiropterorum similis.
Hydrobatidae in hemisphaerio septentrionali inveniuntur, sed nonnullae species prope aequatorem in hemisphaerium australe aliquando volant. Omnes omnino sunt pelagicae, terram attingentes solum ut nascantur. Mores et distributio mari plurimarum specierum minime intelleguntur, ubi difficile inventu difficiliusque agnitu esse possunt. Nidos in coloniis faciunt, philopatriam coloniarum natalium vehementer monstrantes. Plurimae species nidos in foraminibus vel cuniculis faciunt, et omnes praeter unam ad colonias ad pullos alendos nocte attendunt. Paria copulas monogamas tenent et sustinent, atque officia incubationis et alimentationis inter se communicant. Ut in multis avium maritimarum speciebus, nidificatio est magnopere producta, incubatione usque ad quinquaginta dies, et fledging alios septuaginta dies durante.
Opus hominum nonnullas species minatur. Una species, Oceanodroma macrodactyla, nuper exstincta facta esse putatur. Minae principales sunt species introductae, praecipue mammalia, quae colonias feturae praedantur; multae enim hydrobatidae in insulis remotis quae mammalibus carent de more nidificant, et ergo praedatoribus sicut rattis felibusque feris impares sunt.
Taxinomia
[recensere | fontem recensere]Duae subfamiliae, Hydrobatinae et Oceanitinae, intra Hydrobatidas, unam familiam magnam, olim agnoscebantur, quae autem familia fissa est, Oceanitidis ad gradum familiarem levatis.[1] Oceanitinae, aves australes, plerumque in aquis australibus inveniebantur (quamquam Oceanites oceanicus constanter in hemisphaerium septentrionale migrat); septem species in quinque genera digerebantur. Hydrobatinae, aves septentrionales, erant genera Hydrobates et Oceanodroma. Plerumque in hemisphaerio septentrionali vivunt, sed nonnullae in aquis ad australem aequatoris videntur et nascuntur. Enodatio autem cytochromatis b sequentiae DNA monstrabat familiam paraphyleticam esse, accuratius duas familias distinctas tractaturam.[2] Eadem enodatio monstravit hydrobatidas esse basales intra Procellariiformes. Prima fissura familiam Oceanitidarum genuit, et hydrobatidae a reliquo ordine deinde abierunt. Aliquot fossilia certarum specierum inventa sunt, quorum primum ex Miocaeno superiori est.[1]
Species
[recensere | fontem recensere]Familiae sunt viginti duae species in duas subfamilias digestae.
- Subfamilia Oceanitinae
- Subfamilia Hydrobatinae
- Exstinctae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Carboneras 1992.
- ↑ Nunn, G & Stanley, S. (1998). "Body Size Effects and Rates of Cytochrome b Evolution in Tube-Nosed Seabirds". Molecular Biology and Evolution 15 (10): 1360–1371 Corrigendum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ainley, D. G., et W. T. Everett. 2001. "Black Storm Petrel (Oceanodroma melania)." In The Birds of North America, no. 577, ed. A. Poole et F. Gill. Phladelphiae: The Birds of North America, Inc.
- Bretagnolle, V. 1990. "Effect of moon on activity of petrels (Class Aves) from the Selvagen Islands (Portugal)." Canadian Journal of Zoology 68 (7): 1404–09. doi:10.1139/z90-209.
- Brinkley, E., et A. Humann. 2001. "Storm petrels." In The Sibley Guide to Bird Life and Behaviour, ed. C. Elphick, J. Dunning, et D. Sibley. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 0-679-45123-4.
- Brooke, Michael. 2004. Albatrosses and Petrels across the World. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-850125-0.
- Carboneras, C. 1992. "Family Hydrobatidae (Storm petrels)." In Handbook of Birds of the World, 1: 258–65. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 84-87334-10-5.
- Hackett, S. J., R. T. Kimball, S. Reddy, R. C. K Bowie, E. L. Braun, M. J. Braun, J. L. Chojnowski, W. A. Cox, K.-L. Han, J. Harshman, C. J. Huddleston, B. D. Marks, K. J. Miglia, W. S. Moore, F. H. Sheldon, D. W. Steadman, C. C. Witt, et T. Yuri. 2008. "A phylogenomic study of birds reveals their evolutionary history." Science 320: 1763–68.
- Harrison, P. 1983. Seabirds: an identification guide. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-33253-2.
- Howell, Steve N. G., cum J. Brian Patteson, Kate Sutherland, et Debra L. Shearwater. 2012. Petrels, albatrosses, and storm-petrels of North America: a photographic guide. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 97806911421115 ISBN 0691142114.
- Penhallurick, J., et M. Wink. 2004. "Analysis of the taxonomy and nomenclature of the Procellariiformes based on complete nucleotide sequences of the mitochondrial DNA genome." Emu 104: 125–47.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hydrobatidas spectant. |
Vide "Hydrobatidas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
- Pelliculae. Internet Bird Collection.