Jump to content

Gustavus Gründgens

E Vicipaedia
Gründgens anno 1936 tamquam protagonistes in tragoedia Hamlet Shakesperii

Gustavus Henricus Arnoldus GRÜNDGENS (natus die 22 Decembris 1899 Dusseldorpii, mortuus die 7 Octobris 1963 Manilae) Germanicus dispositor cinematographicus scaenarumque necnon ipse actor celeberrimus fuit. Radiophonicae arti quoque annuit.

Gymnasio frequentato Saraviponte prima vice anno 1918 in scaenam se produxit. Annis inter 1919 et 1920 Dusseldorpii actoris munus didicit in instituto actorum instituendorum. Post scaenas Halberstadii Kieliaeque theatrum "Kammerspiele Hamburg" Hammoniae adiit ubi histriculus annis inter 1922 et 1928 fiebat. Ibi primo scaenarum dissignatoris munus sibi arripuit, ut anno 1926 Vindobonae ludi eius darentur. Berolino petito in scaenis quae vocantur "Deutsches Theater" fuit (1928-1932), sed etiam cum histrio tum actor in institutis his: Krolloper, Staatsoper Unter den Linden , Städtische Oper, Theater am Kurfürstendamm, Theater am Schiffbauerdamm, Lessingtheater, Staatliches Schauspielhaus.

Annis inter 1934 et 1945 praefectus Theatri Borussici Statalis (Theater am Gendarmenmarkt, Kleines Haus, Lustspielhaus) fuit. Antequam theatra in Germania bello saeviente portas claudere cogerentur, a Hermanno Göring exauctorationem petivit. Anno 1943 Bataviae stipendia militaria merebat. Post captivitatem Sovieticam annis 1946 et 1947 Berolini apud "Deutsches Theater" ludebat et annis inter 1947 et 1951 Dusseldorpiensis theatri "Städtische Bühnen" directionem habuit. Ibidem reformationes varias incitavit institutum cui titulus "Düsseldorfer Schauspielhaus-GmbH" condens. Negotia eius gerebat usque annum 1955, cum Hammoniam iit ad theatrum "Deutsche Schauspielhaus". Ibique usque annum 1963 operam dabat.

Opera classicorum auctorum Europaeorum Gustavo Gründgens valde cordi erant. In multum tempus formulas regulasque collegis intra et extra Germaniam degentibus dedit. Tempore Nazismi libertatem artisticam conservare, quoad pote, voluit, cum proximitas regentium non semper evitari posset. Fidelitatem textuum ad litteram servandam esse semper ei persuasum fuit. Partes captantissimae, quas ipse egit, figurae Hamlet et Mephistophelis fuerunt. Cum histrionibus suis in multis orbis terrarum urbibus spectatores delectavit (Edimburgi, Moscuae, Novi Eboraci e.g.). Ecce (actoribus neglectis) homines, quos cooperatio cum Gustavo Gründgens promovebat: Jürgen Fehling, Lothar Müthel, Willi Schmidt, Karl Heinz Stroux, Rochus Gliese, Traugott Müller, Caspar Neher, Teo Otto, Robert Pudlich

Praemia attributa

[recensere | fontem recensere]
  • Preußischer Staatsrat (1936),
  • praeses associationis "Deutscher Bühnenverein" (1948–52)
  • Großes Bundesverdienstkreuz mit Stern (1953)
  • "Ein Treuloser bekennt sich zu Berlin", in: Theaterstadt Berlin (edd. H. Jhering), 1948
  • Wirklichkeit des Theaters, 1953 (P)
  • (kun Jürgen Fehling) Zwei Reden, 1963

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavus Gründgens spectant.