Jump to content

Guntherus Krause

E Vicipaedia
Guntherus Krause anno 1990

Guntherus (vulgo: Günther) Krause (natus 13 Septembris 1953 Salinis Saxonicis) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et Munus

[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem anno 1972 acceptam atque militiam Krause annis 1974 - 1978 Vimarii studebat et diploma constructionis adeptus est. Annis ad 1982 in societate constructionis Wismariae laboravit et tum ad annum 1990 universitae Vimarii fuit. Anno 1984 doctor constructionis promotus est. Ab anno 1993 societatem regit, qui in oriente parte Europae sumptus instrumentorum calorificiorum computat.

Krause bis uxorem duxit et ex prima tres liberos habet. Ei sunt praeterea quattuor nepotes.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Krause ab anno 1975 sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) fuit, quae factio autem neque multum a communistis differebat. Anno 1990, post eversionem rerum in RDG factam, praeses CDU Megalopolis et Martio legatus Camerae Popularis RDG libere electae creatus est. Tum fuit secretarius statalis apud Lotharium de Maizière praesidem ministrorum nominatus est. Hoc tempore et de foedere ad Germaniam consociandam agebat. 3 Octobris 1990, cum ambo res publicae Germaniae consociatae essent, Krause legatus Dietae Foederalis Germaniae et Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum a Helimuto Kohl (CDU) tum cancellario foederali factus est. 18 Ianuarii 1991 Administer Foederalis Commeatus factus est. Hunc magistratum 6 Maii 1993 relinquere coactus est propter accusationes diversas (vide infra). Anno 1994 non iam candidatus Dietae Foederalis fuit. Anno 1996 frustra magister civium Rostochii contendit.

Accusationes

[recensere | fontem recensere]

Anno 1993 Krause propter varias accusationes se recedere coactus est, quod pecuniam aerarii publici privatis sumptibus uteretur. Haec propter crimina et iudicio postea damnatus est.