Jump to content

Dea Roma

E Vicipaedia
Roma in denario, 93 - 92 a.C.n. Custoditus in Museo Artis Walthariano.
Denarius sine nomine circa 115 a.C.n. percussus. Persona galeata clipeis insidens et sceptrum tenens dea Roma esse vulgo creditur.
Sestertius Lugduni imperante Augusto percussus et aram Galliarum ostendens.
Duo latera nummi antoniniani. Sinistra est imperator Philippus Arabs cum inscriptione 'IMP M IVL PHILIPPVS AVG'. Dextra est Roma in clipeo sedens et victoriolam manu tenens cum inscriptione 'ROMAE AETERNAE'.

Dea Roma erat divinitas feminea, quae in religione Romana et civica potius quam urbem Romam sensu latiore rem publicam Romanam personificabat.Tertio et secundo saeculo a.C.n. eius caput galeatum in parte anteriore denariorum exprimere solebant. Cultus eius in provinciis maxime florebat: provinciales enim ita fidem suam erga Romanos ostendebant. Primus imperator Augustus vetuit vivo sibi templa dedicari nisi cum dea Roma consociatus esset. Ita asses et sestertii Lugduni percussi qui aram trium Galliarum ostendunt litteris ROMETAVG inscripti sunt, hoc est Romae et Augusto. Cum imperatorum Romanorum igitur nascente cultu coniuncta est. Postea imperator Hadrianus Romae in Urbe templum Veneri et Romae dedicatum aedificavit cum duplici cella. Imago eius in Antonini Pii columnae basi quoque spectari potest.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Ronald Mellor, ΘΕΑ ΡΩΜΗ. The Worship of the Goddess Roma in the Greek World. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 1975. Recensio critica
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!