Jump to content

Clemens Vorošilov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Clemens Vorošilov
Res apud Vicidata repertae:
Clemens Vorošilov: imago
Clemens Vorošilov: imago
Clemens Vorošilov: subscriptio
Clemens Vorošilov: subscriptio
Nativitas: 23 Ianuarii 1881; Verkhnee
Obitus: 2 Decembris 1969; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Ekaterina Voroshilova

Memoria

Sepultura: Kremlin Wall Necropolis

Clemens Ephraem filius Vorošilov (Russice Климент Ефремович Ворошилов, tr. Kliment Efremovič Vorošilov), natus die 4 Februarii 1881 in vico Verchnee gubernii Catharinoslaviensis Imperii Russici (nunc est pars urbis Lysyčans'k regionis Luhans'kensis Ucrainae), mortuus die 2 Decembris 1969 Moscuae, socius factionis communisticae ab anno 1903, fuit revolutionarius Russicus, dein ductor exercitus, particeps Belli Civilis Russici, Belli Hiemalis et Belli Magni Patrii, unus e primis Marescalcis Unionis Sovieticae (ab anno 1935), atque rerum politicarum peritus Sovieticus. In URSS erat 'comissarius popularis' rerum militarium et navalium (annis 19251934), 'comissarius popularis' defensionis (annis 19341940), vicarius praesidis Concilii comissariorum popularium (annis 19401946) et Concilii ministrorum (annis 19461953), praeses Praesidii Concilii (Sovieti) Supremi (i.e. de iure praefectus supremus Unionis Sovieticae, annis 19531960). Dignatus est titulis Herois Unionis Sovieticae (annis 1956 et 1968) ac Herois Laboris Socialistici (anno 1960) atque aliis signis laudis Sovieticis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem Vorošilov spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!