Caransebeș
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Romania
Locus: 45°25′17″N 22°13′19″E
Numerus incolarum: 21 714
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Locus: 45°25′17″N 22°13′19″E
Numerus incolarum: 21 714
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Superficies: 73.58±0.01 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Nădrag
Territoria finitima: Nădrag
Caransebeș (Hungarice Karánsebes, Germanice Karansebesch) est Romaniae urbs circiter 24.700 incolarum in regione Banatu sita et ad circuli Caraş-Severin circulum pertinet. Ad Caransebeș etiam vicus Jupa pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Tempore Imperii Romani hic Castellum militum nomine "Tibiscum" fuit. Circa annum 101 conditum et saeculo 6 vel 7 relictum est. Caransebeș anno 1289 primo in actis descripta est, cum Ladislaus IV rex Hunariae in oppidum advenit. Anno 1658 Turci oppidum expugnaverunt, ab anno 1718 pars Austriae fuit. Ab anno 1918 pars Romaniae est. Anno 1995 Municipiu, i.e. urbs maior declaratum est.
Incolae
[recensere | fontem recensere]Anno 2011 hic 24.689 homines habitabant, inter eos 20.281 Dacoromani, 527 Hungari, 158 Zingari, 345 Ucraini atque 265 Germani[1].
Cives clari
[recensere | fontem recensere]- Myron Cristea (1868 - 1939), vir publicus hic annis 1910 - 1925 episcopus ecclesiae orthodoxae fuit.
- Sorin Grindeanu (*1973), vir publicus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Caransebeș spectant. |