Jump to content

Bran

E Vicipaedia
Wikidata Bran
Res apud Vicidata repertae:
Bran: insigne
Bran: insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°30′58″N 25°22′10″E
Numerus incolarum: 4 866
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Ioan-Cosmin Feroiu
Procuratio superior: Brașov

Geographia

Superficies: 67.85 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Balchik

Tabula aut despectus

Bran: situs
Bran: situs
Commune Bran cum Castello
Bran situs in circulo Brasov

Bran (Teodisce Törzburg, Hungarice Törcsvár) commune in Romania est, in Brassovensi comitatu in Transsilvania. Bran 5.181 incolas habet (secundum censum 2011). Ad commune etiam vici Poarta, Predeluț, Șimon atque Sohodol pertinent.

Anno 1377 hoc castellum in limite Valachiae cum Transsilvania aedificatum est. Hoc castellum viatoribus arx Draculae principis demonstratur, qui autem numquam id visitabat. Sed et Abrahamus Stoker scriptor Britannus Bran vidisse dicitur, antequam mythistoriam famosam Dracula scripsit. Re vera urbs Corona castellum Bran anno 1920 Mariae reginae Romaniae et uxori Ferdinandi I regis donum dedit. Anno 1927 eorum filia Ileana castellum ex hereditate accepit. Anno 1948 Communistae Bran susceperunt. Hodie Bran possessio Habsburgi principis Dominici est atque ibi museum viatores de domu regia Romaniae docet.

Anno 2011 hic 5.181 homines habitabant, inter eos 4.820 Dacoromani, 10 Hungari, 13 Zingari atque 3 Germani[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bran spectant.