Bellum Troianum
Bellum Troianum | |
---|---|
Troia ardens. Pictura J. G.Trautmann. | |
Annus: | Saeculum XIII aCn |
Locus: | Troia |
Fortuna: | |
Exercitus | |
Achaei | Troiani |
Duces | |
Agamemnon | Priamus |
Bellum Troianum in mythologia Graeca fuit bellum quod Achaei (Graeci) in Troiam urbem Asiae Minoris intulerunt cum Paris Troianus Helenam a marito Menelao rege Lacedaemonio eriperet. Quod bellum, inter gravissimos mythologiae Europaeae eventus, narratur in multis litterarum Graecarum operibus, praecipue in Homeri Iliade et Odyssea. Nucleus Iliadis (libri 2–23) tempus est quattuor dierum duarumque noctium anni decimi ultimique Troiae obsessae; Odyssea iter narrat domum factum ab Ulixe, uno ex bellatoribus heroicis. Aliae belli res gestae describuntur in cyclo poematum epicorum, quae mera fragmenta exstant. Eventus belli erant materia tragoediarum Graecarum aliorumque operum artis Graecorum ac poetarum litterarum Latinarum maximi momenti, praecipue Vergilii et Ovidii.
Bellum in iurgio exortum est inter Heram, Athenam, et Aphroditen deas, postquam Eris, dea discordiae et contentionis, malum aureum, aliquando Malum Discordiae appellatum, eis dederat, "formosissimae" notatum. Quas deas Zeus Paridi legavit, qui Aphroditen pulcherrimam malum accipere existimavit. Aphrodite vicissim iussit ut Helena, formosissima omnium mulierum uxorque Menelai, Paridem amare inciperet, qui eam Troiam abstulit. Agamemnon, rex Mycenarum fraterque Menelai, contumeliae Paridis causa amplam militum nautarumque Achaeorum expeditionem Troiam duxit, ubi urbem decem annos obsederunt. Multis heroibus mortuis, inter quos Achilles Aiaxque Achaei, ac Paris Hectorque Troiani, urbs demum per dolum Equi Troiani expugnata est. Achaei Troianos trucidaverunt (nonnullis mulieribus puerisque exceptis, quos retinuerunt vel servos vendiderunt) ac templa profanaverunt, deis vexatis displicentes. Pauci Achaei domum redierunt tuti, multique colonias in litoribus longinquis condiderunt. Romani postea sese crediderunt exortos esse ex Aenea, filio Aphroditis unoque ex Troianis, qui dicebatur Troianos superantis ad Italiam hodiernam duxisse.
Graeci antiqui credebant Troiam prope Hellespontum patuisse, bellumque Troianum historicum saeculi tredecimi vel duodecimi a.C.n. eventum fuisse, sed ante medium saeculum undevicensimum, ambo bellum et urbs late non historicae videbantur. Anno autem 1868, Henricus Schliemann archaeologus Germanicus Franciscum Calvert obviam iit, qui ei persuasit Troiam fuisse urbem veram quae ad tumulum nunc Hissarlik in Turcia appellatum iacuerat.[1] Haec affirmatio, ob indicia in excavationibus ibi a Schliemann aliisque factis, nunc a plurimis eruditis probatur.[2][3]
Num bellum Troianum in ulla realitate historica insit ignotum manet. Multi eruditi opinantur toti fabulae esse nucleus historicus, quod autem tantummodo significare potest narrationes Homericas esse fusuram memoriarum variarum obsessionum et expeditionum a Graecis Mycenaeis aetate aenea effectarum. Qui credant fabulas belli ex certo certamine historico plerumque dicunt id saeculis duodecimo aut undecimo a.C.n. pugnatum esse, saepe tempora recipientes ab Eratosthene data, ab 1194 ad 1184 a.C.n., cum indicia archaeologica Troiam VII calamitose conflagratam esse indicant.[4]
Fontes
[recensere | fontem recensere]Res belli Troiani in multis operibus litterarum Graecarum leguntur et in multis operibus artis Graecae pinguntur. Nullus textus unicus et certus omnes belli res narrat. Fabula quidem ex variis fontibus cogitur, quorum nonnulli contradictorias rerum interpretationes referunt. Scripta maximi momenti sunt Ilias et Odyssea, poemata epica Homero ex antiquitate tributa, quae inter saecula nonum et sextum a.C.n. composita esse habentur.[5] Utrumque poema solum partem belli tractat.
Alii poetae composuerunt carmina ad historiam complendam destinata, Cypriam, Iliadem Parvam, Aethiopem, Iliu Persis?, sed haec carmina deperdita sunt. Permulti alii scriptores secuti sunt illis, inter quos:
- Graece: Stesichorus, Sophocles (Aiax, Philoctetes), Euripides (Hecuba, Helena, Andromache, Troades, Rhesus), Quintus Smyrnaeus (Posthomerica), "Dictys Cretensis"
- Latine: Vergilius (Aeneidos libro 2), Statius (Achilleis), "Dares Phrygius", Guido de Columnis (Historia destructionis Troiae), Iosephus Iscanus (De bello Troiano), Albertus Stadensis (Troilus), Simon Aurea Capra (Ylias)
- Francogallice: Benedictus de Sancta Maura sive Benoît de Sainte-Maure (Roman de Troie), Ioannes Racine (Andromaque)
- Italiane: Ioannes Boccaccio (Il Filostrato)
- Anglice: Galfridus Chaucer (Troilus and Criseyde), Gulielmus Shakespeare (Troilus and Cressida)
Contra Thucydides ad historiam rationalem epicam maiestatem redigere aggressus est[6].
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Dicitur huius belli causa fuisse Helena, Menelai regis Lacedaemoniorum uxor, quae a Paride, Priami regis Troianorum filio, rapta et ad urbem Troiam (vel Ilium) invecta est. Menelai causam susceperunt nobilissimi Achaeorum duces, inter quos Achilles, Ulixes, Nestor, Aiax, Diomedes, Idomeneus. His omnibus imperavit Menelai frater Agamemnon, rex Mycenarum. Exercitus Graecorum Aulidem convenit, sed deorum iussu, a ventis adversis classis in portu retenta est. Agamemnon filiam suam Iphigeniam in ara Dianae consecrata immolando deos placavit. Asiae litus advexerunt Graeci, et castra ante moenia Troiana posuerunt.
Urbs Ilium, decem annos obsessa, defensa fuit Hectoris fortitudine et concursu totius Asiae. Achillis ira, cui Agamemnon Briseida captivam eripuerat, Graecos in summum discrimen adduxit. Nam ipse, Agamemnonis iniuria non lata, abdidit se in tabernaculo, ita Troianis profligare Graecos permittens. Arma tamen sua Patroclo amico concessit, quibus indutus ille ab Hectore caeditur. Tum Achilles, ulciscendi amici causa, Hectorem provocat caeditque; et cadaver Hectoris, currui iunctum, circum urbis moenia ter raptatur. Corpus tamen hostis defuncti Priamo patri eo redditur ut sepeliatur.
Deinceps Achilles, Paridis sagitta dolose percussus, interit. At Graeci magnum equum ligneum fabricantur, cuius in alvum fortissimos ducum suorum includunt. Quam statuam in litore linquunt, et reditum in patriam simulant. Troiani hanc machinam, quam Graeci dixerant dedicatam esse Minervae, intra urbis moenia transportant, diruta murorum parte. Noctu, bellatores Graeci e lateribus equi erumpentes arce potiuntur, domos incendunt, Priamum et Priami filios trucidant, reginam Hecubam filiamque eius Cassandram atque Andromachen, Hectoris viduam, captivas abducunt. Troia capta ad solum diruta est.
Pelliculae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bryce, Trevor (2005). The Trojans and their neighbours. Taylor & Francis. p. 37. ISBN 978-0-415-34959-8
- ↑ Rutter, Jeremy B.. "Troy VII and the Historicity of the Trojan War".
- ↑ In editione altera sui libri In Search of the Trojan War, Michael Wood notes developments that were made in the intervening ten years since his first edition was published. Scholarly skepticism about Schliemann's identification has been dispelled by the more recent archaeological discoveries, linguistic research, and translations of clay-tablet records of contemporaneous diplomacy. Vide Wood 1998: 4: "Now, more than ever, in the 125 years since Schliemann began digging at Hisarlik, there appears to be a historical basis to the tale of Troy."
- ↑ Wood 1985: 116–118.
- ↑ Wood 1985: 19.
- ↑ De bello Peloponnesiaco I.9-11
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Burgess, Jonathan S. 2004. The Tradition of the Trojan War in Homer and the Epic Cycle. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-7890-X.
- Castleden, Rodney. 2006. The Attack on Troy. Barnsley, South Yorkshire: Pen and Sword Books. ISBN 1-84415-175-1.
- Davies, Malcolm. 2000. "Euripides Telephus Fr. 149 (Austin) and the Folk-Tale Origins of the Teuthranian Expedition," Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 133: 7–10. PDF.
- Durschmied, Erik. 1999l The Hinge Factor: How Chance and Stupidity Have Changed History. Nova ed. Coronet Books.
- Frazer, James George Eques. 1921. Apollodorus: The Library. 2 vol. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. Londinii: William Heinemann Ltd. Volumen 1: ISBN 0-674-99135-4. Volumen 2 ISBN 0-674-99136-2.
- Graves, Robert. 1993. The Greek Myths. Editio reimpressum. Penguin (Non-Classics); Cmb/Rep editio. ISBN 0-14-017199-1
- Kakridis, J. 1988. Ελληνική Μυθολογία ('Mythologia Graeca'). Athenis: Ekdotiki Athinon.
- Karykas, Pantelis. 2003. Μυκηναίοι Πολεμιστές ('Bellatores Mycenaei'). Athenis: Communications Editions.
- Latacz, Joachim. 2005. Troy and Homer: Towards a Solution of an Old Mystery. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-926308-6.
- Simpson, Michael. 1976. Gods & Heroes of the Greeks: The Library of Apollodorus. University of Massachusetts Press. ISBN 0-87023-205-3.
- Strauss, Barry. 2006. The Trojan War: A New History. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0-7432-6441-X.
- Thompson, Diane P. The Trojan War: Literature and Legends from the Bronze Age to the Present. Jefferson Carolinae Septentrionalis: McFarland. ISBN 0-7864-1737-4.
- Winkler, Martin M., ed. 2007. Troy: From Homer's Iliad to Hollywood Epic. Oxoniae: Blackwell Publishers. ISBN 1-4051-3182-9 (textile). ISBN ISBN|1-4051-3183-7 (charta).
- Wood, Michael. 1985. In Search of the Trojan War. Berkeliae: University of California Press. ISBN 0-520-21599-0. Londinii: BBC Books. ISBN 0-563-20161-4.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Troianum spectant. |
- Bragg, Melvyn. Colloquium interrogativum cum Edith Hall et aliis de historicitate, historia, et archaeologia belli. BBC audio podcast
- Korfmann, Manfred. 2004. "Was There a Trojan War? Maybe so." Ex Archaeology 57 (3), periodico Instituti Archaeologici Americae. Maius/Iunius.
- Papamarinopoulos S., P. Preka-Papadema, P. Mitropetros, P. Antonopoulos, E. Mitropetrou, et G. Saranditis. 2014. "A New Astronomical Dating of the Trojan War's End." Mediterranean Archaeology and Archaeometry 14 (1): 93–102.
- "The Historicity of the Trojan War." De situ Troiae et urbe Teuthrania.
- "The Trojan War: A Prologue to Homer's Iliad."
- Repositorium datorum circa 2500 imaginum iconographicarum de bello Troiano. Institutum Warburgense.
| ||||