Jump to content

Apolda

E Vicipaedia
Wikidata Apolda
Res apud Vicidata repertae:
Apolda: insigne
Apolda: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°1′29″N 11°30′50″E
Numerus incolarum: 22 896
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Weimarer Land

Geographia

Superficies: 46.27 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bad Sulza, Ilmtal-Weinstraße, Wiegendorf

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Seclin, Mark Municipality, Rapid City

Tabula aut despectus

Apolda: situs
Apolda: situs

Apolda[1] est urbs Thuringiae in Circulo Weimarer Land sita.

Ars campanarum fundendarum paene per tria saecula in urbe Apolda gravitudini maximae fuit, quae e.g. in fabricis Rose, Ulrich, Schilling exercebatur. Anno 1722 campana prima, anno 1923 ecclesiae cathedrali Coloniensi campana libere pendens maxima facta erat. Anno autem 1952 museum institutum est de arte campanaria ubi etiam generatim de historia musicae primitivae informaris; invenitur in via Bahnhofstraße 41. Ad latus alterum est pinacotheca illustris (Kunsthaus Apolda) et museum de vita cottidiana tempore Reipublicae democraticae Germanicae degenda. In urbe est etiam braxatorium nomine "Apoldaer".

Prima mentio certi loci cum fanis duobis anno 1119 fuit. Post annum 1250 burgus sedes fuit dynastiae Franconicae cuiusdam. Illi usque annum 1361 Apoldenses imperabant. Anno autem 1289 privilegia urbana incolis concessa sunt.

Iam Medio Aevo agricultura minuente quaestus varii praevalere coeperunt. Anno 1593 tibialium textor David famosus erat; machinae diversae non solum lucrum sed etiam domorum quaestuariarum numerum augebant. Ioannes Volfgangus Goethius ipse officialiter pro gubernio agens in rebus commercialibus intente de isto quaestu indagabat. Saeculo XIX mores recentissimi et formae novissimae in habitu magis magisque observabantur. Institores varii insuper de scholis modernis instituendis, de mensis argentariis collocandis et de ferriviaria infrastructura curabant.

Res aspectabiliores

[recensere | fontem recensere]

Anno 1663 Vitinenses privilegia Apoldae iuridica Universitati Litterarum Ienensi mutua dederunt. In castello media in urbe sito diversa spectacula culturalia fiunt. In platea centrali visu dignissima sunt curia temporis renascentiae cum scalarum turri (1558/59), puteus et aedificia patriciorum. Mentio fiat etiam de Ecclesia Sancti Martini saeculi XII cuius restructio in genus Barocum anno 1683 facta est, de Ecclesia Lutheri (anni 1891) et de Ecclesia Sancti Bonifatii (generis Neogothici).

Maximi momenti architectonici viaeductus ferriviarius esse videtur. Nec viridaria lata desunt: anno 2017 hic expositio horticulturalis Thuringiensis celebrabatur. In proximitate oppidi reperiri possunt Castellum Kapellendorf et monumentum militum in Napoleonem tyrannum pugnantium.

Multi homines Museum de Re publica democratica Germanica visitant.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Apolda spectant.
Lege Ἀπόλντα ("Apolda") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam