Jump to content

Abracadabra

E Vicipaedia

Abracadabra est formula magica quam primus omnium scriptorum nobis cognitorum Quintus Serenus descripsit in carmine cuius titulus est De medicina praecepta. Sic praecipit:

Inscribis chartae, quod dicitur abracadabra,
Saepius, et subter repetis, sed detrahe summae,
Et magis atque magis desint elementa figuris
Singula, quae semper rapies, et cetera figes,
Donec in angustum redigatur litera conum.
His lino nexis collum redimire memento.

Sic enim formula scribenda est:

A - B - R - A - C - A - D - A - B - R - A
A - B - R - A - C - A - D - A - B - R
A - B - R - A - C - A - D - A - B
A - B - R - A - C - A - D - A
A - B - R - A - C - A - D
A - B - R - A - C - A
A - B - R - A - C
A - B - R - A
A - B - R
A - B
A

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Guilielmus Ernestus Weber (ed.), Corpus poetarum Latinorum uno volumine absolutum (Francofurti ad Moenum: Broenner, 1833) p. 1186