Jump to content

Pyrrhus Epirotes

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Pyrrhus)
Vide etiam paginam discretivam: Pyrrhus (discretiva).
Pyrrhi effigies in Villa Papyrorum apud Herculaneum reperta.

Pyrrhus Epirotes[1] (natus anno 318 a.C.n.; mortuus Argis anno 272 a.C.n.) aetate Hellenistica fuit hegemon Epirensis inter annos 306 et 301 a.C.n. et iterum inter annos 297 et 272 a.C.n. Princeps erat Graecus, magistratus, et rex Molossiorum.

Tarentinis quod Romanorum legatis iniuriam fecissent, bellum indictum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achille ducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum exploratores regis cepisset, iussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna, cum iam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi iussit; tuncque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles, terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit.

Pyrrhus captivos Romanos summo honore habuit; occisos sepelivit, quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere cerneret, manus ad caelum tulisse dicitur cum hac voce. "Ego talibus viris brevi orbem terrarum subegissem." Deinde ad urbem Romam magnis itineribus contendit: omnia igne et ferro vastavit, ad vicesimum ab urbe lapidem castra posuit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu; quo viso rex ait sibi eamdem adversus Romanos esse fortunam, quam Herculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur, quot praecisa fuerant: deinde in Campaniam se recepit; missos a senatu de redimendis captivis legatos honorifice excepit; captivos sine pretio reddidit, ut Romani, cognita iam eius virtute, cognoscerent etiam liberalitatem.

Progressus Pyrrhi Epirotes Romam versus, 280 a.C.n. ad 275 a.C.n.

Erat Pyrrho utpote magno et forti viro mitis ac placabilis animus. Solet enim magni animi comes esse clementia: eius humanitatem experti sunt Tarentini: ei scilicet, cum sero intellexissent se pro socio dominum accepisse, sortem suam liberis vocibus querebantur, et de Pyrrho multa temere effutiebant, maxime ubi vino incaluerant. Itaque arcessiti ad regem sunt nonnulli, qui de eo in convivio proterve locuti fuerant; sed periculum simplex confessio culpae discussit. Nam cum rex percontatus fuisset an ea quae ad aures suas pervenerant, dixissent? "Et haec diximus, inquiunt, rex; et nisi vinum defecisset, longe plura et graviora dicturi fuimus." Pyrrhus qui malebat vini, quam hominum eam culpam videri, subridens eos dimisit. Pyrrhus igitur, cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cum Romanis post victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis conditionibus proponeret. Erat is regi familiaris magnaque apud eum gratia valebat. Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum vi, expugnasse. Cineas tamen regiam cupiditatem non adulabatur: nam cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia aperiret, dixissetque se velle Italiam ditioni suae subiicere, respondit Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, O rex?" Italiae vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus, nec difficile erit eam armis occupare. Tunc Cineas: "Occupata Sicilia, quid postea acturus es?" Rex qui nondum Cineae mentem perspiciebat: In Africam, inquit, traicere mihi animus est. Pergit Cineas: "Quid deinde, O rex?" Tum denique, Mi Cinea, ait Pyrrhus, nos quieti dabimus dulcique otio fruemur. "Quin tu, respondit Cineas, isto otio iam nunc frueris?"

Romam itaque venit Cineas, et domos principum cum ingentibus donis circumibat. Nusquam vero receptus est. Non a viris solum, sed et a mulieribus spreta eius munera. Introductus deinde in curiam, cum regis virtutem propensumque in Romanos animum verbis extolleret, et de conditionum aequitate dissereret, sententia senatus ad pacem et foedus faciendum inclinabat; tum Appius Claudius senex et caecus in curiam lectica deferri se iussit, ibique gravissima oratione pacem dissuasit: itaque responsum Pyrrho a senatu est eum, donec Italia excessisset, pacem cum Romanis habere non posse. Senatus quoque vetuit captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, ad veterem statum redire priusquam bina hostium spolia retulissent. Quare legatus ad regem reversus est: quo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset, respondit urbem sibi templum senatum vero consessum regum esse visum.

Postea Curius consul creatus adversus Pyrrhum missus est. His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi. Victus rex in Epirum reversus est; sed relicto in urbe Tarentina praesidio fidem sui reditus fecerat. Itaque cum bellum renovaturus putaretur, Manium Curium iterum consulem fieri placuit; sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim, dum Argos oppugnat, urbem oam ingressus, a iuvene quodam Argivo lancea leviter vulneratus est: mater adolescentis anus paupercula cum aliis mulieribus e tecto domus proelium spectabat; quae, cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris suo magno impetu ferri, periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit, et utraque manu in caput regis deiecit.

De apophthegmate in eius memoria

[recensere | fontem recensere]

Pyrrhi in memoriam prooemiale verbum victoriae Pyrrhicae ortum est. Plutarchus enim regem victoria apud Asculum adepta sic effatum esse tradit:

Postquam in utramque partem exercitus discesserant Pyrrhus gratulanti cuidam sic respondit: altera eiusmodi victoria certe eum perdet. Magnam enim partem quas secum duxit copiarum amisit multosque legatos nec non amicos; neque alios ullos aderant neque socii suum officium praestaturi erant. Romanorum autem castra quasi ex fonte continue ex urbe vergenti in die complerebatur neque cladibus minui eorum numerus sed potius ira augeri videbatur.
– Plutarchus, Vita Pyrrhi[2]

Apud Orosium autem legimus Pyrrhum his verbis usum esse: "Ne ego si iterum eodem modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar."

Nexus interni

Bellum Tarentinum

  1. Graece Πύῤῥος 'color ignis' aut flavus et ruber.
  2. Plutarchus (vertit Ioannes Dryden) Pyrrhus, vide etiam The Internet Classics Archive

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 103, p. 431.
  • P. Kienast in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~).
  • Borza, Eugene N. 1992. In the Shadow of Olympus: The Emergence of Macedon. Ed. retractata. Princeton Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 0-691-00880-9.
  • Champion, Jeff. 2009. Pyrrhus of Epirus. Barnsley Eboraci Meridiani: Pen & Sword Books Limited. ISBN 978-1-84468-282-9.
  • Chamoux, François. 2003. Hellenistic Civilization. Oxoniae: Blackwell Publishing. ISBN 0-631-22242-1.
  • Daly, Gregory. 2003. Cannae: The Experience of Battle in the Second Punic War. Novi Eboraci et Londinii: Routledge (Taylor & Francis). ISBN 0-203-98750-0.
  • Garouphalias, Petros. 1979. Pyrrhus: King of Epirus. Londinii: Stacey International. ISBN 0-905743-13-X.
  • Winkes, John. (1992) 1995. The Illyrians. Oxoniae: Blackwell Publishers Limited. ISBN 0-631-19807-5.
  • Wilkes, Rolf. 1992. "The Pyrrhus Portrait." In The Age of Pyrrhus, Proceedings of an International Conference held at Brown University April 8–10, 1988 (Archaeologia Transatlantica XI), ed. Tony Hackens, 175–88. Providence Rhodensis Insulae: Center for Old World Archaeology and Art, Brown University.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyrrhum Epiroten spectant.