Jump to content

Numerus grammaticus

E Vicipaedia
(Redirectum de Numerus (grammatica))

Numerus est categoria grammatica, quae multitudinem vel numerum rerum indicat. Plurimis linguis numerus singularis et numerus pluralis sunt. Sunt praeterea linguae, quae etiam numerum dualem et raro insuper trialem habent. Lingua Homerica duali admodum late utitur; postea quidem dualis in paucis tantum locutionibus invenitur. In lingua Latina exitus nominalis (in verbis duo et ambo) ultimum vestigium dualis est. In variis linguis praeterea verba sunt, quae pluralia tantum appellantur, sicut cunae, divitiae, nuptiae, tenebrae.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Corbett, Greville G. 2000. Number Cantabrigiae, Cambridge University Press.
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)