Nicotinamidum adeninum dinucleotidum
Cognitores | |
---|---|
DrugBank | DB00157 |
PubChem | 925 |
Natura chemica | |
Formula summarum | C 21H 27N 7O 14P 2 |
Massa molaris | 663.43g/mol |
Nicotinamidum adeninum dinucleotidum[1] (abbreviatura: NAD) est cofactor omnibus cellulis vivis inventus. Pars nominis dinucleotidi indicat, ut compositum hoc organicum ex duobus nucleotidis compositum sit - per greges phosphati suos ligatum. Utrumque autem nucleotidum diversum est: altero nicotinamidum est, altero adeninum nucleobasis. Causa electrona transferendi nicotinamido adenino dinucleotido duae formae sunt: oxydata (abbreviatura: NAD+, materia oxydans) et reducta (NADH, materia reducens, electrona dans).
Synthesis de novo ab tryptophano vel acido aspartico aminoacidis oritur.
In metabolismo electrona transferentia munus principalis NAD. Ad spirationem cellularem intra matrices mitochondriorum transgressus electronorum ab cyclo acidi citrici ad phosphorylationem oxydativam momentum habent maximum. Damnum vel interruptio eorum etiam mortum organismi perficere potest.
Aliquid NAD convertitur in nicotinamidum adeninum dinucleotidum phosphatum, NADP, quod in itinera anabolica utile est.
Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Structura
[recensere | fontem recensere]Formula summarum sua est C
21H
27N
7O
14P
2, et massa molaris 663.43g/mol. NAD ex duobus nucleotidis trans greges sua ligatum. Alterum nucleotidum est nicotinamidum plus saccharum ribosi. Alterum nucleotidum est Adenini anulo duplici in positione nona, quo unus atomus nitrogenii est, saccharum ribosi quoque cum atomo carbonii affixum est.
Status oxydativus et reductus
[recensere | fontem recensere]Coniunctio inter nicotinamidum et ribosum haud stabilis sed valde utilis est: Causa electrona transferendi nicotinamido adenino dinucleotido duae formae sunt: oxydata, NAD++H++2e-, materia oxydans et forma reducta, NADH, materia reducens, electrona dans. NADH forma quasi onerata electron iuxta atomum nitrogenii anuli pyridini (quod nicotinamido inest).
- NAD+ est forma oxydata, et nitrogenio anuli pyridini electron deest (igitur N+ positive oneratum). Sub reductione, electron (+ H++e- stabilitate anuli dicti causa) accipens, NADH oritur, substratum (i.e. compositum alterum) reactionis chemicae oxydatur (effectus NAD+ oxydans).
- NADH est forma reducta. Sub oxydatione NAD+ oritur, atque unum ion hydrogenii (H+) et duo electrona (2e-) liberantur, "dantur", simul compositum substratum reducitur (hinc natura NADH reducens).
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini in: Riley D. S. S. (2017). Materia Medica of New and Old Homeopathic Medicines Springer, ISBN 978-3662541913.