Lapithae
Lapithae in mythologia Graeca est nomen gentis Graecae montes Thessaliae et vallem Penei fluminis incolentis. Lapithus, filius Apollinis eorum eponymus fuisse dicitur, clarissimus vero in fabulis rex Pirithous, amicus Thesei quocum venationi apri Calydonii interfuit et in regnum Plutonis descendit.
Nobilissimum in litteris et artibus Graecis est bellum Lapitharum cum Centauris, quod velut exemplar belli semiferorum barbarorum cum cultis hominibus nobis ostenditur. Nam hoc thema magni momenti in mythologia Graeca est, quae saepe humanitatem de feritate triumphantem laudat. Exempli gratia pugna Lapitharum cum centauris in Iovis Olympici templi fastigio occidentali sculptum erat[1]
Pirithous et centauri semifratres erant, Pirithous filius Ixionis et Diae, centauri vero filii Ixionis et Nubis quam Iupiter in Iunonis vicem miserat. Itaque rex Lapitharum eos ad suas nuptias cum Hippodamia invitavit (cuius nomen Graece significat "equorum domitricem"). Centauri autem nimium potando ebrii violentique facti, et ceteri et in primis Eurytion sponsam rapere et vitiare conati sunt. Unde rixa et magnum bellum ortum est. Multi Lapithae perierunt: victi tamen in fine centauri refugerunt.
Aetate proxima filius Pirithoi Polypoetes Lapithas ad bellum Troianum duxit[2], Agamnonem secutus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pausanias V.10.8. "Restauration des frontons d'Olympie", Revue archéologique, 1889/7.
- ↑ Ilias XII.127-130.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Homerus, libro vicesimo primo Odysseae : 295-305
- Hyginus mythographus Fabulae 33
- Ilias XII.127-194.
- Ovidius, Metamorphoses XII.210-541.
- Pausanias libro quinto Descriptionis Graeciae, 10.8
- Plutarchus, "Theseus" in Vitis Parallelis cap. 30
- Strabo, Geographica IX.5.19
- Vergilius, Aeneis libro sexto 601 et libro septimo 303.