Jump to content

Frauke Petry

E Vicipaedia
Wikidata Frauke Petry
Res apud Vicidata repertae:
Frauke Petry: imago
Frauke Petry: imago
Nativitas: 1 Iunii 1975; Dresda
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Frauke Marquardt

Familia

Coniunx: Marcus Pretzell
Frauke Petry anno 2015

Frauke Petry (nata Frauke Marquardt die 1 Iunii 1975 Dresdae) chemica et rerum politicarum perita Germanica est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Petry - tum nomine Marquardt- , postquam familia in Germaniam occidentalem movit, in Bergkamen testimonium maturitatis adepta est. Deinde Radingae et Gottingae chemiae studebat et anno 2000 diploma chemicae abstulit. Anno 2004 etiam doctor chemiae promota est. Annis 2007 - 2013 fabricam chemiae a se conditam possidebat, quae postea necopinatas ruinas fortunarum accepit. Eandem fabricam ab alia societate emptam Petry nunc iterum regit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 2013 ad factionem nuper conditam Alternativam pro Germania (AfD) accessit et eodem anno frustra candidata Dietae Foederalis erat. Tum etiam una cum Conrado Adam et Bernhardo Lucke praeses factionis electa est. Anno 2014 autem legata in senatum terrae Saxoniae electa est. Die 4 Iulii 2015 sola praeses factionis creata est. Sed ad mensem Decembrem 2015 una cum Georgio Meuthen factionem rectura erat. Tum hic tum praeses vicarius esse dictum est[1]. Sed re vera ambo ad diem 25 Septembris 2017 factionem duxerunt. Petry enim hoc die, postridie eius diei, quo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est, enuntiavit se factionem AfD relicturam, quod factio extremae dextrae facta esset[2].

Petry marito nupsit et quinque liberos habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Frauke Petry spectant.