Jump to content

Antonius abbas

E Vicipaedia
Wikidata Antonius abbas
Res apud Vicidata repertae:
Antonius abbas: imago
Antonius abbas: imago
Nativitas: 251; Coma
Obitus: 357; Thebae
Patria: Roma antiqua

Memoria

venerabilis, sanctus, Eastern Orthodox saint, Sanctus (feriae die 17 Ianuarii, 17 Ianuarii, 17 Ianuarii)

Antonius abbas[1], sanctus, (251?-356) fuit eremita Aegyptius et pater monachismi.

Fundamentum fere omnium, quae nobis de Antonio tradita sunt, est Vita Antonii, quam composuit Athanasius Alexandrinus. Athanasius eum ipsum noverat[2]. Hoc ex libro etiam Legenda aurea hausit, qua vulgaris opinio maxime informata est. Alter fons in Apophthegmata Patrum i.e. Dictis Patrum inveniri potest. Cum in Vita Antonii magis acta eius quam dicta feruntur exceptis orationibus perlongis, quae ab Athanasio fictae habentur, Apophthegmata Patrum breves sententias et interlocutiones Antonii discipulorumque continent, quae nobis, si dicere licet, vivam imaginem vitae et morum in deserto dant.

Antonius natus in Aegypto medio de parentibus christianis[3], qui nonnullos agros possidebant[4]. Circiter viginti annos natus parentibus mortuis relictus cum sorore audivit in ecclesia dici illud "Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me." [4]. Qua admonitione permotus fecit, quod sibi praeceptum esse credidit. Parva possessione ad sustinendam suam et sororis vitam retenta, iterum audivit in ecclesia tale dictum, omnia vendidit, sororem cuidam communitati virginum piarum commendavit et cellulam primo domui suae vicinam [5], deinde prope urbem[6], postremo tumulos[7] et desertum[8] incoluit. Dum prope urbem habitabat, discipulus fertur aliorum eremitarum fuisse[6]. Vita eius praeclara in tumulis acta in Legenda aurea reddita est[9]. Etiam Alexandriam venisse fertur sub persecutione Maximiani ad martyrium patiendum[10], sed frustra. Revertus illinc turbam monachorum, qua loci isti iam abundabant, fugiens in montem se recepit[11], quo hortulum colens vitam solitariam egisse usque ad mortem in centesimo quinto anno suae vitae.

Temptationes

[recensere | fontem recensere]

Antonius inprimis magnus habebatur propter temptationes (in vita eius nec non in Legenda aurea narratas), quae ei a diabolo ob eius sanctitatem furente illatae sunt. Quarum nobilissimae haec: supra dicta in tumulo; in deserto inventum argentum, cuius illicitationi resistit; diabolum usque ad caelum caput suum erigentem Antonius irridet; visio de diabolo, qui animas pennatas prohibet, ne caelum ingrediantur.[9] Insuper duobus annis, quos in castello relicto consumpsit, iterum iterumque cum daemonibus confligebat.[12] Quae temptationes saepissime a pictoribus et scriptoribus et compositoribus musicae evocatae sunt.

"Antonius abbas" ab Iacobo Pontormo anno 1519 fictus (Porticus Officiorum Florentiae)
  • Athanase d’Alexandrie: Vie d’Antoine. Introd., texte critique, trad., notes et index par G. J. M. Bartelink (Sources Chrétiennes 400), Éditions du Cerf, Parisiis 1994. (Graece, Francice)
  • The Letters of St. Anthony the Great, transl.a Derwas J. Chitty, Oxoniae 1980. (Anglice)
  • Weisung der Väter. Apophthegmata Patrum, auch Gerontikon oder Alphabeticum genannt. Transl. a Bonifatio Miller, 4. editio, Treveris 1998. (Theodisce)
  • Iacopo da Varazze, Legenda aurea. Editio critica (textus latini) a Giovanni Paolo Maggioni, Florentiae, SISMEL - Ed. del Galluzzo, 1998
  1. etiam Antonius magnus, Antonius Aegyptius aut Antonius eremita
  2. Vita Antonii proem.
  3. Vita Antonii cap. I
  4. 4.0 4.1 Vita Antonii cap. II
  5. Vita Antonii cap. III
  6. 6.0 6.1 Vita Antonii cap. IV
  7. Vita Antonii cap. VIII
  8. Vita Antonii cap. XI
  9. 9.0 9.1 Legenda aurea, Historia de Sancto Antonio
  10. Vita Antonii cap. XLVI
  11. Vita Antonii cap. XLIX
  12. Vita Antonii cap. XII

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium abbatem spectant.